# Theatrum cometicum 264-3

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 264. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/264-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/264-3

VN hoc quoque Cometa annotando discrimine unius anni Scriptores ab se distant. TAlii & in mense differunt. Alstedius eum in 1351. refert. Ricciolus in 1352. Sabellicus (a) quoque his rationibus favet, dum eum morti Clementis VI. qui Anno 1352. obiit, subjicit. Ita verò ille: Est & Cometes ingens in caelo observatus, at biennis post (b) trabalis species ignea aperto caelo cucurrit, flamma ingens post occasum Salis inter Zephyrum & Austrum magnum trahens incendium, cum terribili sonitu ad terram deprimi visa est; sed haec etsi rara visi, naturae tamen sunt opera, vulgi opinione prodigiosa, & iccisco non omninò indigna quae inter exempla temporum referantur. Nisi descriptio & trabis apparitio doceret unum eundemque Cometam esse, annus & mensis diversus ab Auctoribus annotatus, duos diversos Cometas fuisse persuaderet. Optassem Calvisius utrumque phoenomenon ex Trithemio accuratè, ut solet, annotasset. Equidem caelestem flammam Anno 1352. post Solis occasum inter Zephyrum & Austrum latissime aerescentem, terribileque ostentantem incendium, quae cum magno tandem murmuram per caelum dilapsa fuerit, anno verò proximo longum post se trahentem exstinctum limitem, quae à Septentrione in Austrum delata fuerit, ex eodem (c), ut Francofurt. editio docet, annotavit. Sed Cometam praeteriit, ideoque neque hanc de nam Cometae controversiam attigit. Sed enim ille idem quod Bonfinius (d) fecit, qui iisdem ferè verbis, quae ex Trithemio exscripsimus, geminam illam flammam caelestem descripsit sed Cometae non meminit. Sabellicus vel flammam anni 1352. pro hac annianis, posuit, vel Cometa secundùm ejus rationes in annum 1350. referendus. Sed haec non Clementis non conveniunt. Quam victoria inter Genuenses & Venetos altemus le) praecessit & excepit non obscuro vicissitudinis rerum inter Cometas transpae argumento. Inter haec Tigurum foederi Helvetico accessit ac principem locumennuit. Pax bellum inter Margaretham Ludovici Imperatoris viduam, & filium ejusculhelmum Hollandiae Comitem, exortum post victoriarum vices, ut & illud Magdehgicum ante Cometae apparitionem (f) ortum, operâ Brunsuicensium composuit. Pacius (g) inter alia ab Anno 1351. bello & pace gesta, inducias quoque duorum annorum, ab Eduardo Tertio Rege Angliae cum Joanne Rege Galliae rebus adversis mox marmè nobili futuro, pactas, & ordinis Garterii (h) sive aureae periscelidis institutionem pant. (] Trithem. Chim fri[a] Vid. Chron. Belgic. & Fabric. memorab. Saxon. ad 1393. (e) Sabell. Enn. g. l. 8. p. 421. Bunsin. dec. 2. linqui. LgA ad ann. 1351. [f] Fabric. memorab. Saxon. ad 1350. CCXCIII. Anno Christi 1353. ut & praecedens suum Cometam sensit. Ricciolis Anno Christi 1353. Cometam secuta est siccitas & incendium multiplex à fulminum. Alstedius. Uàm non tantùm tristia, sed & laeta Cometarum apparitionem excipiant, hic Qannus & sequentes clarè ostendunt. Illa sunt, quod locustae in Africa, Asia,

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
