# Theatrum cometicum 265.5-2-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 265.5 to 265.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/265.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/265.5-2

nuptiae, tandem Anno 1360. pax inter Galliae & Angliae Reges sancita, quo etiam Margaretha illa Maultaschia se Rudolpho Alberti 2. filio, & sic Ducatum Carinthiae & Comitatum Tyrolis Austriae felici connubio junxit, & postero Natalis Wencessai Imperatoris, omnibus Anglis verò jubileus Edoardi Tertii (m) grandia attulit gaudia. Istis sumtuosas Ducis Lotharingiae cum Sophia Wirtenbergensi (n) nuptias Anno 1361. celebratas adnumerare licet. Inter haec funera Principum non pauca elata, caedes & strages non exiguas factas esse, aliaque tristia contigisse fateor. Hanc tempestatem laetam & insignem, Academiae Ticinensis [o) instauratio, Pragensis (p) verò & Viennensis (q) (hujus tamen initium quidam ad ann. 1237. & Friderici 2. tempora referunt) erectio reddidit. † Fabric. memorab. Saxon. ad 1353. & 1354. (4) Chron. Belg. ad 1354. Chron. c) Bunting. ad 1355. Fabric. memor. Saxon. ad 1354 (d) Bunting. Chron. BrunSponheim. ad 1356. (c) Fabric. ad 1356. Calvis. ad eund. suic. 1. part. p. 101. & seqq. C] Calvis. edit. Francof. ad 1356. Serres in JoanneChron. Angl. ad 1356. TE de repribus Franc. l. 3. Ie. [a] Fabric. ad 1359. m] Polyd. lib. 19. pag. 385. α] Paralipom. [a] Fabric. ad 1361. g Fabric. ibid. Trithem. Bunting. Calvis. Helv. Alsted, ad 1360. Vid. Bucholz. ad 1361. [a] Fabric. ibid. Calvis. ad 1358. Helv. ad 1356. Vid. Alsted. ChronSchol. ad 1236. & Middendorp. de Acad. Vienn. CCXCIV. Anno Christi 1362. Mense Martio apparuit Cometa, caudam suam versus ortum protendens. Secuta est in regno Polonico magna annonae caritas. Eckstormius ex Schossero. Anni Anno Christi MCCCLXII. Cometa apparuit 5. Id. Maji propè Venerem, caudam suam versus ortum ad signum Piscium porrigens, secuta magna in Polonia annonae caritas. Fabric. memorab. Saxon.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
