Latin
266.1 to 266.3
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 266.1-2-3
Unproofread scanNot analysed yet
PRoximi ante hujus Cometae ortum anni gesta jam jam attigimus, quae scilicet laeta ad Cometam antecedentem referri possunt, ex eorum saltim mente, qui plurium decadum annorum gesta Cometis tribuere solent. Nunc ut ejusdem illius anni tristia attingamus, par est, quò scilicet hîc quoque demonstremus, funera Principum, caedes, bella, aliaque adversa Cometas non exspectare. Philippo duce Burgundiae ultimo mortuo, ditio illa juris fit Gallici, &cedit Joanni regi, cui mater Burgunda fuit. Idem annus Wilhelmo primo Duci Juliacensi fatalis sunt. Duo Comites (a) Coloniae in hastiludio lanceis se confixerunt. Edoarus dux Geniae post multas caedes incendiaque multa fratrem Reinardum vicit &in vincula coniecit. Uratislavia (b) tota penè in ignes Anno 1361. 8. Cal. Augusti consedit. Aut taceam. Propero enim ad ea quae Cometam exceperunt. Haec tamen pauca hoc anim invenio. Plura autem proximus annus cum sequentibus ad proximum Cometam suppeditabit. Petrus Castellae rex, licet à Mauris clade affectus, foedus tamen cum rege Granatae fecit. Hunc ille nihilominus ex insidiis peremit. Regem interea Scotorum Iridem, postquam ex carcere ad repetendum thronum regium revertit, per haec tempora pacando regno operam dedisse, Buchananus (e) testatur. Polydorus (d) &Jonus sel nil ad hunc annum praeter Coloniam Caletum deductam, ut urbs illa opulentemercatoribus abundans ditissimum fieret emporium, commemorat. Hoc quoque anno Adolphus Comes Marcanus Comitis Cliviae dignitate auctus est. [a] Fabric. memor. Saxon. [c) lib. 9. p. 298. [a] lilineatis. [a] Trithem. &Calvisius ad 1361. *Fabric. ad 1362. [c] Chron. Angl. CCXCV. Anno Christi 1363. Cometa immensae magnitudinis per 3. menses integrassigrando durans in Oriente apparuit, qui terribili suo ardore &flamma dimidum sere caelum occupavit, spargendo radios versus occasum. Hunc prodigia varia &malthimines infestantia sunt secuta. Bella &seditiones plurimae in Italia, Gallia &Anglissint secutae. Fames &pestis saevissima in Polonia &Anglia. Innocentius Pontifexetum. nis VI. &Joannes rex Galliae hoc anno mortui sunt.