# Theatrum cometicum 267.4-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 267.4 to 267.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/267.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/267.4

Tum etiam variante inter Petrum Regem Castellae & Henricum fratrem ejus nothum, illum Anglicis, hunc Arragonicis & Gallicis auxiliis (quod distinctius Tarapha in vita Petri quàm Polydorus loco dicto enarrat) fultum, victoriâ, ad ultimum tamen caede Petri & auspiciis Henrici, res tunc finita, quanquam haec Calvisius* ex Mariana in paulò posteriora tempora referat. Et Petro quidem injustum uxoris Blancae Borboniae repudium & caedes nefaria, vita soluta, fratris quoquè Friderici & Rubei Granatae Regis hospitis sui caedes, & simul avaritia ac crudelitas, intoleranda vitiorum portenta, certius quàm ullus Cometa aliudve phoenomenon, meritum praenuntiarunt exitium. Eodem anno † animam efflavit Rudolphus Archidux Austriae, qui anno 1363. Academiam Viennensem instituit, quam frater & successor ejus Albertus 3. mox magnficentissime & munificentissimè perfecit. Unde Paralipomenon auctor eam an. 1365. ab Alberto fundatam ait. Eodem anno 1365. Carolus Rex Galliae sapientiae & pacis artibus à regnum feliciter condebat: easdemque sequenti anno exercebat. Docet hoc pax inter Joannem Montifortensem & viduam Comitis Blesensis anno 1365. tùm illa ad Bretiniacum paulò post composita, aliaque. Sed inveteratum utriusque gentis odium (a), & hinc conservandae, illinc reparandae gloriae & praedae studium, propius autem Aquitanis gravia tributa indicta, & horum ad Gallos defectio, vel sinè Cometae istius apparitione bellum portendisset. Annum sexagesimum sextum suprà terdecies centenum natalis Ricardi 2. Regis Angliae à Polydoro praeteritus, ex eo tamen collectus (b), tùm illud magnum Civitatum foedus, à quo Hanseaticae appellantur, clarum fecit. Inter laeta illius temporis referri, meritò possunt Ottonis Ducis Brunsvicensis, rerum fortiter & feliciter gestarum famâ clarissimi, Ferrariae tunc apud agnatos (c) Arestinae familiae principes agentis, (qui Henrici mirabilis nepos, Henrici Junioris filius fuerat) + Serres in Carolo V. † Calvis. ad 1365. (c) Bunting. Chronol. Duc. Brunsuic, & Chron. 4. part. Meibom. in aur, bulla Andron. nuptiae cum Joanna Siciliae Regis filia, cum qua regnum Neapolitanum dotis jure aequisiverat, sicut Funccius & illarum 14. tabularum Genealog. auctor anonymus, tùm & Buntingus, qui Serenissimorum Ducum Brunsvic.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
