Latin
269.1 to 269.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 269.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Pleraque, quae edere parata habebat, tradidisse igni, ob causas, quas coram referam suo tempore. Velle tamen in tuam gratiam nonnulla, quae repetere memoriâ possit, consignare denuo, ac ad te mittere. Id simul hac ipsa indicavit horâ, *se cum qui busdam aliis hodie manè alium observasse Cometam benè magnum versus Orientem, quem, oravit, ut &tu consideres, quidque de eo observarint alii, in posterum significes. Haec ille. De Cometa nupero quae Tu congessisti, in lucem emissa aveo quamprimùm videre. Vides enim ab Upsaliensibus frustrà id exspectari. Tu Vale, Vir Nobilissime, &me ama constanter Hamburgo Holmiam die 3. Aprilis 1665. A Orbum Tuum, qui jam tunc inclinaverat, abiisse, &valetudinem Tuam meliori nunc esse loco, &ex silentio morbi, &ex liberaliori scriptione certò conjicio. Quapropter in sinu meo gaudeo. Sed, ut sunt humana mista, doleo simul de morbo Illustrissimi Regni Cancellarii. Virum enim illum re &nomine Magnum in Pomerania &Borussia gratiosum expertus sum Patronum. Ita ut undique multum Viro illi Excellentissimo debeam. Probo consilium, quòd curandae valetudinis caussâ in urbem redierit, Certum enim est ruri faciliorem omnibus patere accessum, &si quis ibi secussum constituere velit, quàm in urbe, ubi excusatio adversae valetudinis magis propitia hominum judicia experitur. Si quando apud Virum illum Magnum mentionem mei faciendi commodum tempus Tibi se obtulerit, velim significes ei quanti eum faciam, &quàm benè ipsi cupiam. Nosti enim ejusmodi Virorum favore &patrocinio semper opus esse, homini praesertim, ut ego sum, gravi fortunâ presso. Cum verò, Te quoque subinde hortante opus haud exiguum moliar, tantò magis mihi benevolentia talium Praestantium Virorum bonis artibus est concilianda. Cometam novum in Pegaso &nobis in his terris lucere, nuper Tibi nunciavi. 2 Libenter audio Clar. Rudbeckium nobis de uno Cometa priori assensisse: nec non illa quae igni devoranda objecerat, in memoriam revocare, &Tuâ gratiâ denuò in chartam conjicere velle. Addent illi stimulum &haec, quae ad Te de hoc argumento identidem mitto. Tu, Optime Heinsi, qui mihi instas, ut instem operi adfecto, insta &Viris illis Clarissimis, ut Tua nostrûmque omnium vota impleantur, optimis studiis non nobis tantùm, sed omnibus bonis, &publico conjunctus. Sed manum de tabula.