Latin
PLINII
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 27-2
Unproofread scanNot analysed yet
amissa provenientem: quae magna est profecto, etsi illud Euripideum (h) carere patriâ malum est maximum &re majus quam dici queat, non usquequaque verum sit, ut docet Plutarchus lib. de exsulio. Scilicet si (ut fieri plerumque solet, quod ille Themistoclis, Thucydidis, Xenophontis &aliorum exemplis docet) (i) adsit alia commoda &quieta sedes liberali idonea otio, &exercendae virtutis ingeniique occasio. Sed de his satis, in praesentia quidem. Vale. Ex Marchia Hamburgum die 24. Aprilis 1665. Ccepi ante aliquot dies Tuas literas die 14. hujus scriptas, mihi multis Acaulis gratissimas. Nam ut multam bonam frugem in se continebant, ita plurima de rebus Polonicis notabilia &egregia, quaedam etiam mihi hactenus ignorata. Ego semper dolui doleoque tristem Tuum omniumque vestratium casum (k) Religionis diversae negotium seorsim pono. Nunc civilia nobis tractanda sunt. In his tantam commissam esse iniquitatem (l) statui Reip Vestrae, quae non alia re magis, quam libertate per orbem claruit, prorsus contrariam, vehementer doleo, (m) &vestrae non tantum parti, sed &Reip universae compatior. Nam id à quolibet ipsam humanitatem exigere credo *)Utinam aliquis tam felix reperiatur, qui illos incurabiles morbos Reip Vestrae, qui &nobis aliisque vicinis multa mala causari possunt, adhibita manu medica fideli, prudentia &industria superare valeat! (o) Ego partibus meis hic non deero, ne &vestrae parti, quantum aequitas &salus Reip. &vestrae &nostrae &generatim Christianae exposcit, desim, communeque Status, quod vulgo vocamus, interesse, quod mihi semper commendatum est, qua ratione potero juvabo. In hoc etiam (p) Aulam Electoralem omni studio incubituram, certus esto. Ut recta &aequa persuadeamus, advocabimus &Cometam in auxilium, non tantum in Vestro, sed &in nostro negotio. Ecce enim quae nuperrimè ad nos Ratis bona sunt praescripta: quae quia Tibi grata sunt, (a) Gal. monitas inter &da Paleo discrimen ulreritus demonistratur. (b) In institia ipsit vel tacentibus appressis Dei vindictam provecat. (c) Exsules malis patriae ingruentibus subtracti. (d) Divina providentio dmiranda. (*)Mala cefiunt in Bonuum bonis. f) Christiani Perusalem pulsi. (g) Fluctus ne litore adspicere jucunAum. (h) Patria ciari non semper malum es. (1) Secessus studiis aptus (k) Religionus diversitas tolerandas. (l) Polonae Rrip. statui nupera conversio adversat.