# Theatrum cometicum 27.5-2-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 27.5 to 27.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/27.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/27.5-2

Prout verò is libertate illâ ad bonum vel malum utitur, ita Cometa bonorum vel malorum eventuum signum est. Verbo: Cometa à natura quam Deus ordinario agendi modo relinquit, producitur, & à Deo ad commonendos officii mortales adhibetur. Saltim intentio haec hominis ad pietatem ducens improbanda non erit. Nullum enim ab ea pietati, libertati, aequitati periculum. Imò pro eis stat & certat; sicut ex iis, quibus ad Amici Amstelodamensis oppositiones respondi, perspicis. Quod si illis validae suppetunt contra necessitatem & efficaciam Cometarum circa voluntatem humanam rationes, qui eos halitum infra Lunam accensum opinantur, multò fortius rem urgent qui eos in caelum, imò in fixarum orbem transtulerunt. Tolle enim Cometas aëreos, omnia simul fatidica decreta Astrologorum ab eis peti solita sustuleris. Atqui hoc firmis rationibus, imò demonstrationibus Mathematicis adstruunt praestantissimi quique Astronomi. Ita patet quàm infirmo fundamento nitantur illa Cometarum tristia praesagia. Illi ipsi qui ea captant, in occasu Lunares vel alibi positos omnium bonorum praenuncios esse fatentur. Iidem verò quàm parum illa certa sint, ostendunt. Nam & proluviem universi prodigium & bellorum aliorumque malorum, ut ait Peucerus, Vir aliàs egregiè doctus de divinat. ut & terrae motum portentum esse, & tamen utraque à Cometis provenire dicunt. Ita & tonitrua, prodigia, incendia quae ea secuta sunt, iterum prodigia: Cometae Eclipse & hae aliorum malorum prodigia habentur. Ita illis res naturalibus causis deputandae prodigia, & aliae has secutae imo ab iis, ut ajunt effectae, nova sunt prodigia.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
