Latin
270.1 to 270.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 270.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
hac civitate compluribus est conspectus. Qui quanquam formâ alteri illi parùm respondet, tamen ab eo diversum statuere vix ausim. Nam quod Vir nonnemo primarius, ex Procerum Svecorum numero, hesterno die in familiari colloquio volebat mihi persuasum duos planè diversos eodem nunc comparere tempore, idque ex hominibus fide dignissimis se accepisse addebat, nemini, nisi mihimet ipsi, &quidem testi oculato, sum crediturus. Ante discessum proximi tabellarii auguror fore, ut plura hujus argumenti nobis sint in promtu, quae Tecum communicare possimus. Quamquam quod &aliàs monuisse me recordor, magis magisque de die in diem deprehendo deesse hîc terrarum sufficientem tuborum opticorum, atque id genus apparatus Mathematici copiam, quorum operâ exactè erudiri in caelestium rerum observatione possimus. Vale. Hamburgo Holmiam die 22. April. Iuliani 1665. AD priores Tuas die 1/ Aprilis datas, antè octiduum breviter Tibi, ut tunc res ferebat, respondi. Nec respondeo ad istas, quas hoc ipso momento accepi, die 12. 22. Aprilis exaratas. In quibus eximiae Tuae eruditionis, (quamvis hanc modestia extenuet) ideò &modestiae &erga me benevolentiae lego vestigia, in exempli imitationem expressa, &abs Te proposita. Tu de meis una cum Illustrissimo Rautensteinio aliisque Viris excellentibus, ex sua magnitudine aliorum exilitatem metientibus, amicum &ex benevolentia profectum fers judicium. *Quod ego non aliter accipio, quàm sinceri moniti vice, ut sentiam admoveri mihi ab amica manu stimulum, quò talis fieri contendam, qualis jam esse pronuncior. Experimentum illud industriae, bono publico dicatae, &se in illo opere, quod molior, explicare volentis, quod utrique Vestrûm, quamvis diversum, miseram, placere (ecce enim adjungo quae dictus ille Amicus die 23. Aprilis ad me de hoc negotio scribit) non immeritò mihi gratulor. Judice enim prudentiâ &suffragante ipsâ modestiâ, cuique virtutis &sapientiae studioso opera danda est, ut iis placeat, quibus virtus &sapientia placent, &ab iis laudetur, qui jam antè laude digni ob egregia merita sunt pronunciati.