# Theatrum cometicum 270.5-8

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 270.5 to 270.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/270.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/270.5

Atque hoc solum non tantùm in illo opere, (in quo ipsa Politica, Ethica aliaque per quae bonis placere, publicae utilitatis respectu studeo, eis solis displicebunt, quibus & virtutum studia displicent) sed in tota vita mea ago. Nempe sum, memor illius Graecae sententiae, quam me cum primis ferè literarum elementis didicisse memini; Τοῖς πολλεῖς ἀρέσκειν. Τοῖς σπφοῖς ἐστὶν ἀπαρίσκειν. Multis placere sapientibus est displicere. ) Ut taceam neminem omnibus complacere posse, sed, quod majus est, nec debere, salvâ scilicet illâ Philosophiae sanae, tùm verò & sanctae Christi disciplinae, quae nil nisi adversa in hoc mundo veritatis caussa nobis admetitur, lege. Ab Amplissimo & Clarissimo Hevelio (quem nuperrimum Cometam in Pegaso conspectum alium prorsus esse ab illo, qui in Corvo & Lepore visus fuerit, statuere antehac ad Te perscripsi) nihil ex eo literarum accepi. Sed has mihi brevi promittit quidam Amicorum in illa urbe degentium. Hevelianae sententiae Clarissimus Erasmius Bartholinus calculum adjecit. Eadem est & aliorum Mathematicorum (non omnium tamen) sententia. Duos simul distinctos Cometas videri, nunc, nonnisi oculorum Tuorum judicio credere Te velle prudenter dicis. Visi enim saepiùs duo pluresvè sunt, quod nosti. Sed nunc duos distinctè observatos esse à quopiam Mathematico non comperi. Dum haec scribo accipio schedulam ab egregiè docto Viro Juvene Henrico Syvero, quem inter amicos meos meritò numero, qui ad meam respondens ait, se à die Aprilis Cometam, qui tunc inter Deltoton & cornu Arietis dextrum fuerit, hic non observasse, licet eum caelo sereno, ut aliàs, ita & nudius tertius, inter sidera quaesiverit. Tu, Vir Nobilissime & Amicissime! Ubsalienses salutatos ur gere perge. Facilè enim in illam sententiam adduci possum, in illa celebri Academia multos Viros praeclaros agere. Hoc nempe res ipsa docet, & Tu aliquando indicasti: quin & toties Rudbeckium, Schefferum & Fornelium nominas. Quapropter egregium aliquod eruditionis eorum in re Mathematica, & industriae, tùm & benevolentiae in utrumque nostrum specimen, & famae eorum auctoramentum, meritò me exspectare posse credo. Tu porrò Vir Nobilissime, huic caepto, mihique ipsi, fave, & Vale quam felicissimè. Upsaliâ Holmiam die 14. Aprilis Iuliani 1665. Viro Nobilissimo & Amplissimo

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
