Latin
D. NICOLAO MEINSIO
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 271
Unproofread scanNot analysed yet
D. NICOLAO MEINSIO Foederatorum Belgarum ad Serenissimum &Potentissimum Regem Sueciae Oratori Ordinario BHISTORI JONAS FORNELIUS S. P. D. Idi, &magnâ cum animi delectatione perlegi, quae de Cometa hujus Vanni egregiè disserit Eruditissimus Dominus Stanislaus Lubienietzki de Lubieniek, nec ampliùs quaestionem moveo an unus fuerit Cometa, vel bini diversi. Cum observationibus eorum, quorum loci latitudo permisit, eo tempore conspicuum habere Cometam, quo nos fugiebat, satis sit manifestum eundem fuisse unumque. Nec quispiam miretur, me unà cum aliis non paucis, difficulter in eam sententiam ivisse, quòd unus Cometa tanta motûs inaequalitate ferri posset: ex historiis Cometarum constat equidem, multô velociorem quibusdam Cometis motum fuisse observatum, tàm inaequalem non item. praeter tantam motûs inaequalitatem, etiam observatus est noster Cometa pro prium motum perfectè circularem non habuisse, sed per quosdam anfractus ivisse, quod circà finem apparitionis evidenter in eo observatum est. Discrepantia verò illa inter loca Cometae ad diem 1/3 &1/1 Decembris, quae distantia à quibusdam, ut refert Dominus Lubienietzki, 82. grad. solummodo fuisse perhi betur, à nobis verò circiter 100. est inventa, undenam sit orta non facilè video, nisi quòd primum conspectus Cometa, &valdè parùm suprà Horizontem elevatus, per magnam refractionem, ut circà Horizontem fieri solet, multò altiori in loco nobis appareret, quàm reverâ esset. Quam refractionem corrigere ob penuriam instrumentorum, ut in prioribus meis ad Nobilissimum Dominum literis dixi, non potui, atque ideò non exactam locorum illorum distantiam determinare. Certum tamen habeo, quòd major sit illa distantia 82. gradibus; painrallaxin verò &consequenter distantiam ejus à terra ab aliis Mathematicis strumentis instructis, nos, maximo cum desiderio, exspectamus. Ego verò meritò contristor, quòd ejusmodi supellectili destitutus, Nobilissimo meo Domino Heinsio, ut &Doctissimo Domino Lubienietzki, pro voto inservire par esse non valeam, animus tamen &voluntas nunquam deerit. Est praeterea hisce primis diebus Aprilis iterum à nobis visus Cometa, quem, quantum fieri potuit observavimus, ad id adhibito parvulo quadrante Orichalceo. Longitudines &Latitudines ut hinc collectae sunt, sese habent, ut sequitur: Latitudo. Longitudo. 2. Aprilis 3. Aprilis 5. Aprilis 18. 6. Aprilis 22. 7. Aprilis 23. Mm 2 talem Fernelius ad epistolam Auctoris de no Cometae Brumali apud Heinsium respondet, &eandem sextentis inplestitur, sententiam priorem exensut, insolita matis Comerici inaequaliTAre.