Latin
273.1 to 273.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 273.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sigismundi Marchionis Brandenb. cui paulò ante Maria Ludovici filia desponsata erat, felicia auspicia &nuptiae Jagellonis Ducis Lithuaniae cum Hedvige Maria sorore, &sic Jagellonis in baptismo Vladislai dicti, ad Christianam religionem conversio &Lithuaniae cum Poloniae conjunctio, clarum &laetum reddidit. Proximo anno vel praecedenti (n), Henricus Quintus Rex Angliae natus est, Margaretha verò illa Clarissima Regina, vel potius Semiramis Daniae, ut Alstedius ait, ejecto Alberto, regni Suedici gubernacula tenuit, &sic Heroica virtute tria potentissima regna, cum so lum Norvagicum primùm tenuisset, conjunxit. Hoc anno (o) Senensis, sequenti Coloniensis Academia erecta est. Haec &superiora tempora pace Hungaricâ, Venetâ, Germanicâ &Hispanicâ (quae foederibus nuptialibus inter Castellanam &Lusitanicam &Lancastriensem domum initis, firmata est) laeta itidem fuêre. (n) Vid. Polyd. I. 21. initio. (a) Fabric. memor. Sax. ad 1387. &1388. CCCI. Anno Christi 1390. Cometa fulsit, quem inauditi &incurabiles morbi secuti sunt. Alstedius. II prorsus vel de Cometa isto, vel de morbis hisce apud Auctores invenio. Hoc anno mortem Robertus Scotiae &Joannes Castellae Reges oppetierunt. Adhaec novi Orbis pars Borealis, quae versus Groenlandiam, Islandiam &Frislandiam Insulas extenditur, detecta est. Adversus Saracenos in Africa res feliciter gesta (a) multis Christianis libertatem laetissimam dedit. Hic annus, qui Cometam &Robertum Secundum è vita exeuntem, &Tertium (b) (cui ante Joanni nomen, quod ex sententia Ordinum tanquam ominis mali deposuit &alterum assumsit) regnum incuntem, mox &domi forisque factis cum Anglo trium annorum, ac paulò post in 4. annos prorogatis induciis pacantem vidit. Idem solemni tertii anni Jubilaei, quem Urbanus VI. ad tricesimum annum secundum aetatem Christi (verumtamen hic annus à quinquagesimo hujus seculi quadragesimus est) revocavit, successor verò ejus Bonifacius 9. celebravit, insignitus est. Laetum praeterea hunc annum (c) pax inter Austriacum &Helvetios, tùm inter Venetos &Genuenses composita, deniquè triennales inter Gallum &Anglum induciae reddiderunt. [c] Fabric. memor. Sax. [a] Buchan. I. 9. fine &10. initio. [a] Paulus Aemyl. I. 9. CCCII. Anno Christi 1391. Vesperi Cometa apparuit, formam veru referens, coma &radiis sursum, capite verò deorsum tendens. Hanc formam Cometae Astronomi omnium pessimam esse judicarunt, quod ad significationem rerum futurarum attinet. Deinde tardè quoque mala haec eventura esse ratiocinantur, propter temporis apparitionem jam dictam. Eodem anno terrae motus maximus Helvetiam concussit.