Latin
274.5 to 274.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 274.5-2-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ita tumquoque discordia certum &Cometâ aliove phoenomeno certius rei perdendae ponentum extitit. Mox, ut mala quoque catenata saepè fiunt, adversae fortunae conjunde Sigismundi vita, Mariâ paulò ante mortuâ, solutior &aspera, secutae contrarum seditionis portentum dici meretur. Cum itaque certum tempus apparitionis istius Cometae assignari nequit, tutissimum arbitror, utramque sententiam, &earum quadammodo rationes, lectori erudito exhibere. Interim de eventibus rerum abAnno 1391. aliquid dicemus, ut non tantùm tristes, sed &laetos fuisse demonstremus. Annus nonagesimus primus supra M cec trium annorum (b), nonagesimus tertius verò in quatuor annos, tandem nonagesimus sextus; ut Polydorus, vel, ut sorius ponit, quintus in triginta annos productis Anglo- Gallicis induciis (pax enim tota componi non potuit, utraque parte, licet bello fessa, nec pacem respuente, nec ejus (a) in Sigismundo Confer. Paralip. p. 265. leges accipiente) &desponsatâ Ricardo Regi Angliae Isabellâ Caroli Regis Galliae filia clarissimus &laetissimus fuit. Anno inter haec 1391. (ut Fabricius (a) &Alstedius (b) putant) instaurationem, vel, ut plerique volunt, anno post haec 1392.