# Theatrum cometicum 274.5-2-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 274.5 to 274.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/274.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/274.5-2

Ita tumquoque discordia certum & Cometâ aliove phoenomeno certius rei perdendae ponentum extitit. Mox, ut mala quoque catenata saepè fiunt, adversae fortunae conjunde Sigismundi vita, Mariâ paulò ante mortuâ, solutior & aspera, secutae contrarum seditionis portentum dici meretur. Cum itaque certum tempus apparitionis istius Cometae assignari nequit, tutissimum arbitror, utramque sententiam, & earum quadammodo rationes, lectori erudito exhibere. Interim de eventibus rerum abAnno 1391. aliquid dicemus, ut non tantùm tristes, sed & laetos fuisse demonstremus. Annus nonagesimus primus supra M cec trium annorum (b), nonagesimus tertius verò in quatuor annos, tandem nonagesimus sextus; ut Polydorus, vel, ut sorius ponit, quintus in triginta annos productis Anglo- Gallicis induciis (pax enim tota componi non potuit, utraque parte, licet bello fessa, nec pacem respuente, nec ejus (a) in Sigismundo Confer. Paralip. p. 265. leges accipiente) & desponsatâ Ricardo Regi Angliae Isabellâ Caroli Regis Galliae filia clarissimus & laetissimus fuit. Anno inter haec 1391. (ut Fabricius (a) & Alstedius (b) putant) instaurationem, vel, ut plerique volunt, anno post haec 1392.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
