Latin
276.1 to 276.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 276.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
ingens Cometa apparuit in Orientis cali cardine, qui mevebatur versus Occidentem, isque paucis mensibus antequam Tamberlanes Tartarorum Dynasta contra Bajazetem multis secundis rebus elatum in Asiam cum maxima Turcarum clade irrumperet, quam cladem Annales Turcici consignant Anno Hegirae 804. qui capit Anno Christi 1401. &Tamberlanem vocant Temirem, alii Tamyrim, vel Tamorlanum. Ricciolus. E hoc &proximè sequentibus Cometis, ut puto Keckermannus Syst. Phys. 16. cap. 5. scribit, de temporibus Hussi loquens, &tamen illos in ann. 140. &sequentes referens, sicut editio Dantiscana 1610. p. 943. &Hanov. 1613. p. 379. prodit. Utraque multis erroribus scatens, exprimit menti sincerum votum, quo in Republica literaria meliores bonorum librorum editiones habeamus, &occurratur publicâ auctoritate, ne typographorum avaritia incuriosa quaestui nos &ludibris habeat. Meminit hujus Cometae Alstedius, sed nullam ejus descriptionem addit. Quod nec Eckstormius fecit. Buntingus &Rockenbachius tempus Quadragesimale indicat. Idem Schorerus ex Annal. Helvet. fecit. Verùm tamen an omnes eventus rerum Cometae tributi ejus apparitionem antecesserint, vel exceperint, sciri nequit. Satis autem constat, maximas quoque rerum mutationes sine Cometis fieri, &praeter ladari certiora in terra malorum, sive vitia, sive poenas spectes, portenta. Docet id hoc loco Wencessaus Imp. &tot regnorum haeres. Tandem enim cùm nec montanae vincula cum coërcere possent, velut desperatus rejectus ac à corpore Imperii refestus est. Ignavia Wenceslai, qui stupris, adulteriis (a) compotationibusque perdius &vermox Principem magno cum Reip. damno egit, talem exitum ei (ut &Ricardo Regi Angliae (b) paulò ante ad deponendum imperium coacto, Bajazeti verò etiam intoleranda crudelitas &in ipsa captivitate plusquam temeraria arrogantia) potendit. Subrogatus ei erat Fridericus Dux Brunsuicensis, Magni Junioris, illius qui Torquatus dictus est, filius, Princeps egregiis imò Regiis &Heroicis virtutibus (c)omitus. Sed submisso (a) ab aemulis electioni isti adversantibus percussore Comite Mansseldiae, ex insidiis hoc anno die 5. Junii sublatus est. Ita in cognatum ejus Ruperim Bojum Principem itidem virtutibus Regiis praeditum, suffragiis itum est. Eodem illo anno Europa ingenti affecta est gaudio, magno metu horrendae invasionis Tamerlanicae, quam victoriâ de Bajazete inflatus &totius orbis imperium vasto mino complexus parabat, liberata. Verbum de illa Albatorum sive Dealbatorum Besta, quam Rockenbachius huic Cometae imputat, addo, eam à Bonfinio (c), Sabellicos Pantaleone, Auctore Paralipom.