Latin
277.1 to 277.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 277.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc anno (a) quo Cometes visus est, Rupertus (paulò ante electus, ut alii (e) putant) Augusto diademate cincta habens tempora, (f) (fuit enim, ut Trithem. ait, homo satis Christianissimus, justitiae cultor, in rebus bellicis strenuus, amator cleri &pauperum defensor integerrimus) decem annorum imperium auspicatur. Ineunte tamen anno id factum apud Trithemium &Calvisium (g) invenio. Ideò haec solemnis laetitia ad Cometam proximum meritò est referenda. Hoc verò anno Henricus 4. in Anglia regni auspicia tàm laeta quàm firma, rebus domi forisque pacandis intentus, reddebat. Eodem Anglos insignem de Scotis retulisse victoriam apud Buchananum (h) invenio. Inter haec Sigismundum Hungarorum Regem, &foris infelicem &domi populo gravem, varia fortuna exercuit. Captus quidem, in vincula conjectus, indignis modis habitus, sed tandem tamen libertati ®no restitutus est. (s) Bunt. Calv. ad 1400. (f) Bunting. Chron. 1. part. (g) Ad ann. 1400. CCCVIII. Anno Domini MCCCCII. visus est Cometa multis diebus ante carnis privium, qui sursum tendebat in modum lanceae in spissitudine trium pedum, aliquando plus, alicrucemelo minus. Chron. Thuring. C. CXLVIII. Anno Domini 1402. fuit visus Leodii &locis circumvicinis Cometa quasi per mensem contimato &tandem evanitit. Chron. Belg. p. 335. Anno Domini 1402. Ruperti Regis 2. per quadragesimam apparuit Cometa, &jucundum tempus secutum est. Id. p. 342. Anno Christi 1402. Cometa horrendus visu, caudamque longam &pallidam habens, versusque occasum Solstitialem se vertens apparuit. Hunc mors Galeacii Ducis Mediolanensis, totamque ferè Italiam subigentis 3. Septembris secuta est. Tamerlanes cum totam Asiam cum exercitu pervagatus esset, ac in Aegyptum venisset, propter solitudines magnas &aromae copiam (pestilentia magna in exercitu ipsius grassante) spoliis maximis acceptis, Sarmacandam usque venit rursus, diem suum ibi obiit. Rockenbachius. Anmo Christi 1402. Per dies aliquot arsit Cometa ingens, lurida &funebri oblongaque caudâ, versus eam partem caeli, quae in Corum ventum vergit, &secutae sunt novae clades in orbe terrarum, quae passim ex ingentibus motibus extiterunt. Eckstormius ex Büntingo &Peucero. Nnotavit &hunc Cometam, ut diximus, Alstedius. De eodem sic scribit &judicat Polydorus (a): Sub idem tempus Cometes immensae magnitudinis apparuit per plures dies, qui haud dubiè caedem denuntiavit, quae deinde facta est.