# Theatrum cometicum 28-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, ADDENDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/28-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/28-4

ADDENDA. Ntequam ulterius progrediamur, pauca nobis dicenda sunt adparentium Cometarum Catalogum ex iis quae Abrahamus Rockenbachius a notavit de eodem argumento, quod nos hîc pertractandum suscepime Horum enim partem ex libro excerptam & descriptam nuper admensit Clarissimus & Humanissimus Vir M. Fridericus Büthnerus, Proselin Matheseos in Gymnasio Dantiscano & Rector Scholae ad S. Joannem, Amicus humo randus: postquam priorem Historiae Cometicae partem ex Eckstormio, Rin Alstedio contexuissem. Nequè verò amplius integrum mihi erat illam retexe que hic auctarii loco priori Sectioni sequentes Cometas addo. II. Anno Mundi 1944. Anno post Diluvium 288. Cometa in Aegypto naturam m referens circa Alcarium in dodecatemorio Capricorni visus est, hicque spati me tria signa in caelo percurrit. Hunc confusiones linguarum & dissipationes gentimanam terrarum orbe sunt secutae. De quibus Genes. XI. cap. prolixiùs textus dicit, Monubachius. TIc Cometa non annotatus ab aliis, erit in Catalogo nostro Numero secundu Trationes Cometarum auctas producere incipiet. Turris Babylonicae insamme structionem & illam linguarum confusionem Chronologi multum praecipiunt. Funcem enim conjicit eam in Annum M. 1790. post Diluvium 133. Bucholzerus in Annum. 1758. à Diluvio secundum suprâ centesimum, Krentzheimius in Annum M. 1788 à Diluvio 131. Calvisius in Annum M. 1757. à Diluvio 101. Alstedius in Annum M. 1750. a Diluvio 94. Petavius in Annum M. 1808. à Diluvio 152. at Helvicus in Annum M. circiter 1718. à Diluvio 62. Unde patet rationes Rockenbachii de confusione linguirum multum distare à tot Chronologorum praestantissimorum rationibus: quas etiam nullâ Historicorum vel Chronologorum auctoritate firmavit, quod merito in eo, sicut & Scaliger in Eusebio, desideramus. Quod si tamen quis Cometam hunc in Ann. M. à diluvio 288. id est, à condito Mundo 1944. vel 1945. referat, inveniet ibi nativitatem Abrahami, Patris credentium, exstructionem Treviris & fortè alia laeta, quantùm quidem in illorum temporum antiquissimorum spissa caligine pervidere datur.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
