# Theatrum cometicum 28.5-2-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 28.5 to 28.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/28.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/28.5-2

Licet autem tale signum Com tam esse Deus in sacris oraculis nobis non revelarit, tamen id ex inspecto ma gno operum divinorum libro, ubique, praesertim in exercenda in bonos ma losque justitia omnibus libris, signis, operibus denunciatâ, conspicuo colligitur, inque eo legitur. Solis diversam actionem in variis subjectis non immeri attulisse me puto. Formaliter enim tantum calefacit. At materialiter sive mu teriae in quam agit, ratione liquefacit & indurat. Idem bonis & malis luce sicut Cometa utrisque denunciat. In eo tamen differunt, quod notas, Solem utrisque benè lucere, Cometam bona tantùm bonis, mala verò tantùm mai denunciare. Nempe Sol agit tanquam causa naturalis. Cometa tanquam signun artificiale. Ita ibi exemplum est Physicum, hîc Ethicum. Quod etiam obser vandum est, cum Cometam concionatori comparo. Concionator enim pu priè dictus & vultu & verbis alium se bonis, alium malis praebet. At Comm utrisque quod convenit, unus idemque forma & situ denunciat, nempe ut mitus Concionator, acclamans omnes Discite justitiam moniti. Haec Tibi nunc de hoc argumento dicenda habui: plura daturus si eis opus esse, ulterioribus oppositionibus testari volueris. Verbum addo: Wernerum Rolevinckium, fasciculi temporum auctorem, occasione Cometae Anno 1394. in forma verum, quem Astrologi pessimum judicant, visi, haec adnotare: Ravidi praenosticationes de influentiis caeli factas, veritate fulciri. Nam de futuris contingentibus non est determinata veritas. Ac sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum, ut Salomon & Apostolus testantur. Insuper qui ex nihilo omnia creavit, ille per electos suos amicos potest ea faciliter immutare, alicente Propheta Psal. 101.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
