# Theatrum cometicum 280-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, BATAVAE TES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/280-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/280-2

& quaerasni scilicet monueris amicum de iis, quae risum vel bilem movere possint. Ut autem multa paucis complectar, do Tibi integram monendi libertatem, non Libertas monenti amiillam laxam & pondere, vi ac robore cassam, ac simile quidpiam habentem cum cerco convenit vicalibus mulierum, capiti cedentibus ac subsidentibus, sed quae adferat salutarem & gravis, gravem curam, licet cum doloris quodam sensit junctam, quaeque dici mereatur; gestamen amicitiae eximium Grande, grave & validum sicut ibidem Plutarchus docet. Satis me Tibi hîc dixisse puto, quae velim in memoriam subinde Tibi & ad usum revoces, quia Tibi res est cum eo qui è censu eorum est, qui discendi sunt avidissimi, & monitorem ferre paratissimi. Itaque amicitia nostra & res ipsa, Te, ut me quid facto opus siet moneas, monebit. Vale Vir Nobilissime. Hamburgo Holmiam die 3. 13. Junii 1665. Uòd praeteritâ hacce hebdomade nihil ad me scripseris (si tamen nihil scripsisti & non potiùs Tuae literae, quod absit! interierunt vel justo tarSilentium diùs curantur) ego majori cuidam impedimento adscribo. Inter quae utianici benigne interpretare. nam sola valetudo adversa locum inveniat nullum! De reliquis non erimus multùm solliciti. Ego, dum opus illud meum maximo studio fervet, plura ad Te misi, cumprimis caput ipsum Operis & praeloquium ad lectorem. Quae, ut & Hemsti juria reliqua, ab impetu stili, quem tot semper negotia premunt, veluti protrusa, cium de suis maturo & subacto judicio Tuo subjeci. Vide ut spes & vota mea impleas. Visu Tuctor requirarum pergit. mentis politae & acris plurimùm, sat benè scio, in talibus polles. Flaccus Se quae cir etsi oculis lippus inunctis, vidit tamen, quandoque bonum dormitasse Homermerito magi facere testarum. Quod si in Homeri, Musis comitati, Poëtarum Regis, omniumque oratur. Fissum ocula. Castaliis rigantis aquis, pui leberem opere in longo fas est obrepere somnum: illustri & aeri mentis visu Benigna tantò magis nobis qui immensis intervallis ab eo absumus, cavendum est, ne ratura penprofundo sepulti somno altum stertamus sit. indomitum quod despumare Falernum Sufficiat Pers. Sat. 3.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
