# Theatrum cometicum 281.1-2-3

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 281.1 to 281.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/281.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/281.1-2

Caedem Burgundi certius quàm ullus Cometa saevus & inquies animus, Regis & Regii successoris, pluriumque Procerum odium & justam poenam meritus, portendit. Neque tamen cum hoc bella & mala Gallica exstincta fuêre. Philippus enim Burgundus patris caedem ulciscens, Regem, Reginam, Lutetiam & cuncta in manus Anglo tradidit. Inter quae tristia nuptiae Regiae Henrici cum Catharina Caroli Senioris filia, Junioris sorore celebratae, & pax cum Rege Carolo & Isabella facta. Sed haec altera Medea, ereptum filio regnum hosti conciliato cum filia tradidit. Proscriptus ab hoc Delphinus, restitutus tandem est regno. Nam Anno 1422. quo Henricus VI. natus est, pater ejus Henricus V. Delphini affinis & hostis, tùm verò & Delphini pater Carolus, generum paulò post secutus, fato functi sunt. Atque haec ad Cometam hunc uno velut spiritu de rebus Gallicis dicenda habui. Horum non pauca ad sequentes Cometas pertinebunt. Nunc ad priora revertor. Anno à parta salute 1410. Ruperto Caesare defuncto, ab his Jodocus Brandenburg. sed à potiori parte, quae etiam praevaluit, Sigismundus Hungariae & Bohemiae Rex, virtutis & prudentiae opibus praestans sufficitur, ut ita tunc superstite Wenceslao orbis Romanus à tribus tàm Imperatoribus quàm Pontificibus distraheretur. His vicissitudinis rerum documentis addere licet Friderici 2. Placidi dicti, Electoris Saxoniae, natalem annum 1411. tùm Stephani, illius felicissimi Serenissimae Electoralis familiae Palatinae & agnatarum progenitoris, cum Anna Friderici ultimi Veldentiae Comitis filia (b) nuptias. Huc etiam referre licet laeta & quieta Ferdinandi regio Aragoniae, diademate Anno 1412. ut Tarapha, vel biennio post, ut Calvisius putat, insigniti, & Angliae Regis Henrici V. auspicia, antequam is se turbatis rebus Francicis immiscuisset, tum conciliationem gratiae inter Sigism. Imp. & Vladiss. Jagell. Omitto alia plura tàm laeta quàm tristia, cuique historiarum monumenta inspicienti obvia: dummodo verbo dicam annum 1409. Lipsensis, 1411. autem Sanctandreanae Academiae fuisse natalem, Fabricio, Calvisio, Helvico & Alstedio adnotantibus. (b) Trith. ad 1213. (a) Calvis. Serr, Petav. Chron. Belg. ad 1409. CCCXIII. Anno Christi 1414. conspectus Cometa. Joannes Hussus & Hieronymus Pragensis vivi extusti. Berckringerus dissert. de Comeris.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
