Latin
281.5 to 281.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 281.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Clarissimorum Bartholinorum Sym bolas heri, Bullialdi hodie accepi. Ita in dies crescit, Dei munere, opus. Post quam verò Prodromum Cometicum Magni Hevelii acceperis, laetaberis, scio, de tàm accuratè signatâ Cometae orbitâ, deque ejus anfractibus flexuosis, reditibus &stationibus observatis, explicatis &firmo pede peragratis, imò &quibusdam semitis jam demum detectis. Notabis verò pag. 4. &indicabis Clarissimo Fornelio, quod ipsi expendendum cumque suis rationibus conferendum erit. Dixerat enim Cometam primum à die 7. 17. ad 12. 22. Decembris decem gradus, id est, binos quotidie, *proprio quidem, sed non illo vero &naturali, &qui ex illo primi mobilis, ab his Soli, ab illis Telluri tributo, &proprio vero ac naturali compositus sit, &apparens à Clarissimo Hevelio vocetur, peregisse. Atqui secundum calculum Hevelianum spatio 5. dierum, scilicet à die 17. 7. ad 12. 22. confecit 13'. 28. motu retrogradu (qui idem ille motus proprius est) in suo tramite, sed ita ut non binos quotidie gradus, sed modo minus, modo plus cursu magis magisque versus Canem Majorem concitato, peregerit. Deinde Clarissimus Fornelius à die 12. 22. Decemb. ad 21. 31. ejusdem putat ultrà 100. grad. &spatio 9. illorum dierum Cometam, qui initio 5. dierum spatio tantùm 10. gradus peregerat, tot gradus conficere potuisse negat, &sic duos distinctos fuisse opinatur. At secundum eundem calculum Hevelianum à die 12. 22. Decembris, ad 21. 31. Decembris tantùm 86. ferè gradus confecit. Quòd si Upsalienses Nn 3 Mense Momiteres amiei ferendi, im à quaerendi, Desidiae dulcedinem AVE. Voluptatam fuge Heinsignis meritis debituam restimonium juxta Memagium Auctor diat. Laudari im os Amicus quandum ne &modicè potest. Rautensitimia erga Hemstum &Auctorem benevolentia: Ejusdem laus.