Latin
284.5
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 284.5
Unproofread scanNot analysed yet
(b) Chron Reg. Angl. CCCXVI. Anno Christi 1434. visus est Cometa. Hoc anno mortuus est Bernhandis Dis Lunaeburgensis. Eckstormius. Anno Christi 1434. Cometa fulsit, &Solis Eclipsis fuit. Secuta sunt varia tellas inmero 8. Alstedius. NUnc, puto, Cometen Cromerus (a) notat: Cometes, inquit, non obscuris plus quam unum mensem pernox face ad occidentem versa apparuit, regiae mortis (Viadislai scilicet Jagellonis) ut vulgò tunc creditum, &postea eventus comprobavit, pranicius. Eadem tempestate Heliam Palatinum Valachiae in verba Regis jurasse, pasta cum Stephano, qui Heliae substitutus erat, opimis ditionibus Heliae assignatis conventa, Tartaros fusos &repressos à Stephano, Bratislaviam Regi restitutam, inducias 12. annorum cum Cruciferis factas, aliaque laeta, quae Cometae è vestigio successerunt, refert. Annotat hunc Cometen &Sifardus in imputandis ei tristibus annorum 19. ad captam scilicet Anno 1453. Constantinopolin, liberalis.