# Theatrum cometicum 284.5

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 284.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/284.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/284.5

(b) Chron Reg. Angl. CCCXVI. Anno Christi 1434. visus est Cometa. Hoc anno mortuus est Bernhandis Dis Lunaeburgensis. Eckstormius. Anno Christi 1434. Cometa fulsit, & Solis Eclipsis fuit. Secuta sunt varia tellas inmero 8. Alstedius. NUnc, puto, Cometen Cromerus (a) notat: Cometes, inquit, non obscuris plus quam unum mensem pernox face ad occidentem versa apparuit, regiae mortis (Viadislai scilicet Jagellonis) ut vulgò tunc creditum, & postea eventus comprobavit, pranicius. Eadem tempestate Heliam Palatinum Valachiae in verba Regis jurasse, pasta cum Stephano, qui Heliae substitutus erat, opimis ditionibus Heliae assignatis conventa, Tartaros fusos & repressos à Stephano, Bratislaviam Regi restitutam, inducias 12. annorum cum Cruciferis factas, aliaque laeta, quae Cometae è vestigio successerunt, refert. Annotat hunc Cometen & Sifardus in imputandis ei tristibus annorum 19. ad captam scilicet Anno 1453. Constantinopolin, liberalis.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
