# Theatrum cometicum 285.1-3

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 285.1 to 285.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/285.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/285.1

Ego quia singulari & Hevelianae, tum Ricciolianae ac Kircherianae in re Mathematica scientiae & in me benevolentiae multùm debeo, Heveliani illius Prodromi Prodromum Bononiam, exinde Romam cum expedito tabellario his diebus mitto. Quod quidem opusculum, magno studio elaboratum, non erit bonarum literarum, cumprimis rerum Mathematicarum amantibus, ingratum, quia utile, ob adjecta quaedam parerga, quae Annotatiuncularum vices quadamtenus gerent, praesertim cum non pauca à me aliisque mota, & ipso ab Auctore vel correcta vel illustrata complectentur. Sed quam non opinionem Tu de meo opere concepisti? Satis est, quòd avidius Te mea exspectare dicas. Quis autem ego sum, qui in comparationem cum Hevelio, Astronomorum facilè Principe, venire queam? Novi tamen quid Tibi per hoc dictum velis. Mea illa Physica, Politica, Historica, Ethica, Tuo genio magis convenientia intelligis, quorum refertus erit liber meus libera de rebus laturus & daturus judicia. Unum est de quo Te hic compellare debeo. Negat Prodromus ille Cometam, ut Gedani, ita multò minùs aliis in locis, ubi altitudo Poli minor est, ut Romae, Florentiae, Bononiae, Venetiis & in aliis Italiae locis, tùm Ingolstadii, Horizontem subivisse, & per diem unum atque alterum latuisse Contrà verò ubi polus aliquantò elevatior est, ut apud Vos Holmiae. Nempe elevatio poli Gedanensis ab Auctore observata est 54. 22. 52'. Venetiis 45. 26. Bononiae 43, 54', Florentiae 43, 46, Romae 42', 2, Ingolstadii 48', 36, ut apuc Vos Holmiae 58', 56. secundum Varenium, secundum Apianum verò 60', 36, tùm Upsaliae 61, 5. Igitur sicut Amicos Italos & Germanos hac de re consulo, ita & Te ac per Te Upsalienses. His autem nunciatâ à me, quamvis de facie ignoto, amicâ & officiosa salute, stimulum porrò addes, ut tam propria promissa, quàm nostra vota impleant mittendo ad me, vel potiùs in medium Senatum Philosophicum ea, quaecunquè de argumento Cometico habent, singularia, cumprimis illa, quorum mentione salivam nobis omnibus Clarissimus Rudbeckius movit.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
