Latin
286.1 to 286.5
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 286.1-2-5
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc anno Amurathes, Imperator Turcicus, mortuo Alberto Imperatore, magno exercitu Ungariam devastat, per Misiam &Albam Graecam eum ducens. Rockenbachius. Anno Christi 1439. Apparuit Cometa. Eodem anno die Simonis &Judae obiit Albertus II. Imperator. Amurathes Turcicus Imperator tùm magna cum solennitate Mahometem filium circumcidi curavit: Invasis Rasciam &Serviam, Sanderovium arcem occupavit, Stephani Despotae filiis abductis &deinde excaecatis. Occupavit etiam Epirum Scanderbegi patriam, &Thessalonicam urbem demolitus est. Eckstormius ex Schossero Anno Christi 1439. Cometa fulsit. Ars typographica anno sequenti est inventa. Allte dius. Anno Christi 14 39. Cometa fulsit. His annis crevit Turcica res &viren schristianorum debilitatae sunt. Ricciolius ex Praetorio. NEminit hujus Cometae Funccius. Sed nullum ei tribuit effectum, quod fecit TRockenbachius. Quod autem ad mortem Principum attinet, hic quoque videmus eam sine Cometis evenire. Nam Anno 1437. (a) Sigismundus Imperatus &Ludovicus Bavariae Elector senio confecti: tùm Adolphus Dux Montensis &Juliacensis, Joannes ultimus Comes Spanheimensis, sequenti Edoardus Rex Portugalliae, Ernestus Dux Bavariae &Machtildis Ludovici illius relicta vidua (&quis omnes recenseat) diem suum obierunt. Praecesserunt Cometam &belli motus. Albertus cum Sigismundii gener, &tam regnorum quàm Imperii successor, Casimirum Vadisti Polonicae Regis fratrem Hungariâ pepulit. Fridericus Elector Saxoniae Bohemis aeri praelio vicit. Philippus Burgundus bello gravi Brugenses coërcuit. Amurathes Geom gium Socerum armis appetiit &in Hungariam expulit. Non deerat illa tempeste &fames &pestis in Germania utraque, &maris inundatio (b) in Hollandia, &intendium quod Gandarum vastarat. Sed ad Cometae eventus veniamus. Hoc quos hu xit anno, auspicatus est apud Danos, Suecos &Norvagos imperium Christophoni, Joannis Neoburdici Comitis Palatini filius, aliis qui ex hac Serenissima Familia Augustar et Regia cademata gestarunt, merito annumerandus: eodem anno inexspectant sunesto bello exarsit Germaniae nobilissima provincia Alsatia &vicina Helvetia. Sedhat mala longe aliud quam Cometae apparitio portendit. Eugenius nempe Pontiferiomanus, ut dissiparet Concilium Basileense, Ludovicum Delphinum Viennensem, regis Franciae primonenitum, in arma concitavit precibus &precio (ut ferebatur) coun Inperium Nominum &Germanicam nationem, ut Trithemius (c) sincerè tellaum, &Aeneas Sybilus indicat ab. Ille etiam ex hoc bello solita mala, annonae caritatem, famem et pertem provenisse perhibet. Ita Pontificis arrogantia sanguinaria bellum, hoc reliqua mala portendit. Pontificis verò arrogantiam, ut tale facinus auderet, pradmatica Conciliebasiliensis Anno 1431. caepti sanctio votis ejus adversa permonit. Haec enim &Eugenio abdicato Amedaeum Allobrogum Ducem, Felicem Vidictum subibravit, &Pontificiam potestatem Concilii auctoritati subjecit, &reformationem Ecclesiae in capite &membris approbavit. Atque haec isto ipso quae Cometes luxit, annocurgeri &executioni tradi coepit.