# Theatrum cometicum 286.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 286.1 to 286.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/286.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/286.1

Dhodie vero 17. ejusdem Kalendarii ad me perlatum ex tempore repono, mirari primùm & dolere ac queri debeo de tarditate tabellariorum literas nostras ultrò citroquè deferentium. Te enim tunc literas meas Numero 25. insignitas, sed his rationibus publicis Numero 23. insigniendas die 6. Junii Giegoriani cum tabellario Suecico missas, nisi me rationes meae fallunt, acciper oportuit. At verò has tunc ad manus non pervenisse Tuas, caussam divinar non possum. Illis meis, sicut & posterioribus die 9. ejusdem stili datis, inclus seram operis mei caput & praeloquium, de quibus judicium Tuum exspecti, Hevelianum Prodromum in conspectum Tuum jam venisse magnoperè gaudeo. Libenter judicium Tuum de eo intelligam. Quod Tu posses quoquè faci lè ex Excellentissimo Is brandio Foederati Belgii Oratore, Viro tantoperè laudato & talium non minùs appetenti quàm gnaro (cui reversuro me meaque studia commendes velim: non majorem ejus experiri favorem optarem, quàm olim Petri Vogelsangii Oratoris itidem Vestri in Aula Danica expertus fueram) expiscari. Sed & ex Illustrissimo, qui Tibi primus librum illum perlegendum commodavit, Regni Cancellario, non tantùm nomine, sed & re (quod tot ejus Virtutes, dotes Magno Rege dignae & merita loquuntur, & ego benè novi, conversationis ejus jucundissimae honore per sesquiannum in Pomerania & Prussia potitus) Magno, de quo me aliquando illud Poëtae usurpasse fateor: Magnos posse Viros & magna exempla daturos Suecorum in patria crassoque sub aere nasci. Quâ occasione, jure amicitiae usus, posses tanti nominis Viro Opus meum commendare, eique fidem facere, inventurum eum ibidem multa, quae exquisito ejus palato arridebunt. Bonam me Amplissimi Hevelii, quem quanti Illustrissimus ille Comes & Cancellarius Magnus faciat, his oculis vidi auribusque audivi, inivisse gratiam, quòd ex ejus Prodromo figuris Observationum Cometicarum Operi meo inserendis adjungenda necessariò explicationis loco excerpserim, testatur postrema ejus epistola die 17. Junii exarata, cujus en Tibi apographum. Sed & plura in hoc genere feci, de quibus Te jam antea monui.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
