# Theatrum cometicum 286.5-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 286.5 to 286.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/286.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/286.5

Atque haec documento erunt, me Virum illum in Astronomicis maximi Tecum cumque pluribus aliis facere. Id & Italiae illa lumina, Ricciolus & Kircherus, ad quos nudius quartus excerpta illa misi, Tibi verò particulam epistolae ad hunc scriptae mitto, videbunt. Plura addere tempus vetat. Sed haec Tibi dabit proxima occasio, Deo dante, quae se die Martis futuro offeret, tabellario Danico equite hinc abituro. En Tibi pauca scitu de publicis rebus digna. Hollandica Tibi non mitto, ne noctuas Athenas mittam. Vale eximium rei literariae meorumque studiorum praesidium & decus. Holmiâ Hamburgum die 14. 24. Junii 1665. eci Uae ex opere Tuo delibanda sitienti mihi apposuisti, multâ mehercules voluptate me perfuderunt, faciuntque, ut caetera videre juris publici facta unicè desiderem. Age igitur quod agis, operamque da, quantam potes, ne vanâ exspectatione utilissimi laboris diutiùs lactemur. Quae ad me harum lucubrationum pervenire voluisti, ea semel iterumque avidissimè perlecta nunc en ad te recurrunt. Hoc autem mihi persanctè affirmanti volo credas, complura in iis mirificum in modum placuisse mihi, displicuisse nihil. Ne tu anxiae & severae reprehensionis censuras à me promittas Tibi incassum.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
