Latin
287.5 to 287.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 287.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Mihi in vita civili commercio literarum, per quas cum Amicis non secus quàm in convivio de rebus ad commu nem vitae usum pertinentibus, ut est apud Gellium (l. 13. c. 11.) confabular licet, nihil est suavius. Quo in officii genere me non esse negligentem, Tu quoquè Optime Amicorum Humanissime Heinsi, nosti, &videbis brevi, si Deus sinet, in Opere meo: cujus editio ut ab Amicis in Batavia Vestra absque mora inchoetur, precibus insto quàm possum maximis. Clarissimum Isaacum Vossium, Magni Parentis dignum, quod tot scripta ejus reconditae eruditionis plena docent, successorem, germanum Tuum esse Amicum accepi. Vellem Te parario in notitiam &amicitiam tanti Viri devenire. Cujus Parenti, de re literaria &puritate sermonis Larini (vel, ut emendatè &purè cum eo loquamur, de puri sermonis Latini usu) optimè merito, plurimùm me debere, "idianum ferè ejus discipulum esse, gratus agnosco. Memini cum in Galliae visceribus antè XVII. annos agerem, Martinum Ruarum Virum Clarissimum &undiquè Doctissimum primum fuisse, qui mihi incomparabile illud Vossianum de vitiis Sermonis &Glossematis Latino-Barbaris opus ita commendaverit, librum esse maximè utilem, ex quo &Viros doctos purum Sermonem Latinum discere deceat &necesse sit. Et quis vel cristas demittere vel se subdere jugo liberali, vel spontè Hevelianum Prodromum se accepisse Heinsius graetulatur, Eumque maximi facit, Et incompara bilem judicar. Ruducchis mora, occupationes, latis. Silentium industriae grave est. Diefectu facultatis, vel voluntraris ubique laborar. Commertinam literarum jucundum &urile. Fossium PaII. inum LaXII it. Fossit liber de vitiis sermonis laudatur, Fossius pater linguae Lati a incamparabilis magi ster. Vussianam symbolum operi inserendum Auctur per Heinsium obtinere cupit. Vassium Isaacum magni Auctor facit.