# Theatrum cometicum 288.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 288.1 to 288.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/288.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/288.1

Auctor mil se hîc misi publicae utilitutis studio agere restatur, Tacò aperis editionem si maturaturum promitrit. Schottus laudatur, Ejus commuicat in amplu, varia continet egre gin. Havelitem fferi Hemsio Auctor gratulatur, Ejusque me ritis debitum testimonium dut. & instaminus Ianus, Eius de Hevelro judiorum. Roscio spectante gestum in scenta agunt, qui praesente excellentissimu in Altera arre viro viribus imparia tentant. Heinsti patris laus. spontè incomparabilis Magistri disciplinae erudiendum submittere nolit, qui Servios, Severos, Manutios, Muretos, Sigonios, Scaligeros, Lipsios aliaque illustrissima caeli literarii lumina defectibus quibusdam laborasse & pristino munditiae Latinae nitori restituendos esse ad oculum demonstrat? Posset verò & tanti Viri filius ac strenuus imitator, non tantùm utilem, sed laudabilem conferre symbolam (de qua ipsa voce quae non Optimus ille Doctor doctos quoque docuit pulchra & solida!) velut ad caenam Philosophicam, ad opus illud Cometicum, quod molior, & Tu Tibi tantum placere toties testaris. Placeret, credo, omnibus, si Tu Aristarchum agere velles. Non refugit hoc nomen Magnus ille Vossius, sed & ὁ καταρίτης Parens Tuus. Verùm ego molestus Tibi esse, curis publicis occupato, importunâ petitione non pergam. Sed ad Vossium re vertar. Posses illi ex Te ipso dicere (literis ad me missis, quibus meas adjungerem socias) cum hîc nobis satisfacturum, & gratissimam symbolam collatus rum, si nimirum, an & quantum sidera in hominem agant, tùm an & quar Cometa bona quoquè praenunciare dici possit, nobis exposuerit. Magnum, cre de mihi, acederet rei nostrae, illi dico operi, cujus tantam in Te suscepisti cu ram, momentum, si Vir primi in Senatu Philosophico subfellii aliquid suae & paternae existimationi conveniens in medium adferret. Sed de hoc statue, quod e usu siet. Ego enim quicquid hîc conor, ago, solas publicas utilitates me ante oculis habere testor. Ideò librum hunc, quamprimùm per typographi & chalcographi industriam fieri poterit, publico dabo, & limae industriam propriamque laui dem postponam publicae utilitati, cui plurimùm, sed & Tuae, Tuique similium amicitiae, cui multùm debeo. Certus itaque esto me nec Ubsaliensia tandiu exspectaturum, ut inde editio libri impedimentum, & Vestra vota cum meo in publicam utilitatem studio juncta detrimentum aliquod capiant. Atque eodem modo, aliundè sat diu exspectans vel ex aequo, vel ex promisso debitas symbolas, nisi hae in tempore adfuerint, agam.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
