# Theatrum cometicum 288.5-8

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 288.5 to 288.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/288.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/288.5

An autem illi rem rectè curarint Vestrum erit judicare, qui frequentem Senatum Philosophicum constitueris, Celeberrimus ille tot scriptis in publicum editis Casparus Schottus è Societate Jesu aderit Vobis, sociumque se adjunget, missis ad me permultis ex Italia, Germania, Gallia & aliunde observationibus & typis Cometarum, imò & judiciis de judiciis Astrologicis. Haec omnium non exiguum ornamentum operimeo adferunt. Prodromum Cometicum Hevelii accepisse Te gratulor: ut &, eum Tua vota non tantùm aequasse, sed & superasse. Nae ille Vir ad unguem mihi factus in Astronomicis videtur. Nudius quoquè tertius* Michaël Kirstenius Vir hac in Urbe inter Doctissimos meritò ponendus, quique ut σμότεχθι Clarissimo Hevelio, de Astronomicis judicium ferens jure audiendus est, singularem ei laudem inventae orbitae Cometicae & exploratae deviationis tribuit, At verò illum tunc demum ad unguem factum dicemus Astronomum, postquam emiserit in lucem suam illam Cometographiam tandiu desideratam quandiu promissam. Haec enim dubio procul demorsos sapiet ungues, & prometi multorum annorum & diurnorum pariterquè nocturnorum laborum felicem industriam. Libri illius exemplum Tibi ab auctore donatum ex apographo literarum ejus ad me die 2. Junii datarum, quod me Tibi misisse recordor, jam cognoveris. Permultos, ut est seculis, nostro quoque, major subinde insitus scribendi pruritus, agere in hac scena gestum, spectante isto Roscio (quod olim Cicero mirabatur) omninô verum est totius orbis innumeris exemplis, non solius Bataviae Vestrae. Huic utinam armata saltatione tàm iniqua abstinere praesentia licuisset! & in mari quidem, saevo & infido elemento. Sed jam finire me charta & hora & res ipsa jubet. Adjungo epistolam Rautensteinianam quae Tui tàm amicam & honorificam mentionem facit, nec non epigramma ad Illustrissimum Fredronem Castellanum Leopoliensem Clari nominis Historicum gentis nostrae, cùm & Heinsianum nomen hîc inter Magna nomina sit relatum. Vale. Holmiâ Hamburgum die 22. Junii 1665. Uoties stimuli atque calcar à me subduntur Tibi, ut procrastinationem operis Cometici detexendi omnem abrumpas ac procul habeas, toties re literaria universa me mereri, ut qui optimè censeo ac persuasum habeo, ipse certò credam.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
