# Theatrum cometicum 289.5-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 289.5 to 289.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/289.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/289.5

Verùm iterum iterumque monent illi, ut editionem operis, quae meis fiet, Deo dante, impensis, privilegiis necessariis ut aliorum nonnullorum Principum, ita & Praepotentum Ordinum Foederati Belgii, contrà fraudem & vim avarorum, plagiariis, judice Martiali, accensendorum, muniam, quâ de re videbis quid & communis Amicus Ratisbonensis ad me pro solito candore scribat. Crede mihi vera dicenti, sum quidem ab omni ambitione avaritiaque alienus. Nollem ta men sumtus haud profectò exiguos, idque hoc rerum mearum statu, dum me cum numerosa, denarium nempe numerum superante, imò duodenarium aequante familiâ in peregrino solo sola industria Dei munere alit, frustrà facere. Tuum hîc quoque consilium exspectabo, qui me auctoritate Tua apud Patres Oo 3 Patriae Hensius ope ris editionem apud Auctorem urget, Id se sincerè & boni publici studio agere restatur. Assentatio amini degeneris index. Stella merin dis Holmia visam. Cunctatorem officii agere noliStimulis afficacilius amicae munitionis, publicae utilitatis & Inudis cedendum est. Auctor ipso aperis editione urger quantum potest, Huic ut privilegia necessaria procuret, amometur. Auctor privilagia illo rebus suis Convenir pstendis, Rudbeckina cum desiderio exspectas ductor & alii. Publica commudae prium.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
