# Theatrum cometicum 289

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 289. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/289
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/289

Trithem, ad 1444.
CCCXIX. Anno Christi 1445. Visus est Cometa. Hoc anno obiit diem suum Otto Dux
Lunaeburgensis. Eckstormius.
PLures quoque Principes hoc anno vel proximo è vita exiisse, sed & eandem
iniisse certum est. Annotantur quidem exempla quaedam ab Auctoribus (a), plura (a) Trithem, ad 1445. & seqq. Buchola. plura tamen vel ab aliis, qui mihi ad manum non sunt, annotata esse vel evenisse, vix dubitare licet. Ut initia vitae quidam, ita & regni Principes alii tuncfecere, quae, ut notum, plerumque laeta esse solent.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
