Latin
29.1 to 29.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 29.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
III. In Annum Mundi 2018. aetatis Abrahae 70. refert Rockenbachius Cometam illum, qui nobis est Numero secundus, illi tertius, eique praeter annonae caritatem, de qua ibi egimus, attribuit bella cruenta, de quibus Genel. XIV. legimus: &addit: Paulò etiam post Anno M. 2048. Sodoma, Gomorra, Adama, Seboim &Negor civitates, propter peccata igni, sulphure &pice caelitùs eversae sunt, ab Anno videlicet diluvii 391. Harum rerum meminit etiam Moses cap. 19. Oros. lib. 1. cap. 36. C. Tacitus lib. 27. Solinus post Plinium, &alii quàmplurimi. Rockenbachius. Ut illa fames, ita &bella haec longius à Cometa absunt, quàm ut ad eum referri possint. De fame suprà in Historia egimus. Bella illa in Ann. M. 2030. à Funccio, Helvico &Alstedio referuntur: quanquam &ibi laeta Lothi liberatio, &victoria Abrahami, &benedictio Melchisedeci consideranda veniat. Vide Petav. Ration. Temp. part. 1. l. 1. c. 3. At eversio Sodomorum &aliarum urbium, ut sceleris, ita &poenae sociarum, in Ann. M. circiter 2048. ipso Rockenbachio fatente, &ita quoque putantibus Funccio, Bucholzero, Calvisio, Helvico, Alstedio &aliis, referri debet. Itaque nos filum Chronologiae secuti, hujus Pentapolitanae eversionis, sine praevio Cometa factae, ad Cometae secundi historiam rectiùs meminimus. Quid non enim ad Cometas boni &mali referendum foret, si annis triginta, ut hic, ab eorum apparitione hîc &illic in orbe gesta coacervaremus? Hoc non observavit hoc loco Rockenbachius, qui etiam inter effectus Cometae, qui apparuit Anno. M. 2128. &nobis est Numero tertius, illi quartus, refert mortem Semi, quae accidit Anno M. 2158. aliaque mala plurima, bella &calamitates secutas esse ait. Credo: si quae post triginta annos à viso Cometa evenerunt, ad eum referantur, sicut ille hîc bis fecit. Nec tamen dubito multa quoquè bona &laeta, quae Cometam secuta fuerint, retenseri posse, quâ de re nonnihil ad hunc Cometam diximus. Nunc hoc solùm mosemus, Arphaxadi mortem, quam hîc Rockenbachius Cometarum laevis ominibus momentum addere volens, interim tot aliorum Heroum, tunc sine Cometarum praeniis facibus morientium oblitus, in Ann. M. 2129. Cometae apparitioni proximum fert. Atqui ante Ann. M. 2100.