# Theatrum cometicum 29.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 29.1 to 29.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/29.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/29.1

Magnum vero operae pretium facturi sunt, postquam legem illam Capitulationis Caesareae condiderint, tot eluctati (a) difficultates, quarum in omni negotio acerbitatem edulcat spes illa gaudii praeceptio (. Laetius est, quoties magno sibi constat honestum. (e) Lubomirscium, Virum sine exemplo, in universa Polonia Maximum, tantopere Celsissimo Principi Palatino Sultzbacensi placuisse facile credo. Similis simili gaudet. Ex animo opto (a) Principi isti Magnanimo, & Regiis virtutibus praedito, prosperrima quaeque, ut Luceat novi instar sideris in Aula Viennensi & salutiferi Cometae. Novi esse Principem ad maxima quaeque natum, & favore tanti affinis dignissimum. Vale. Ex Marchia Hamburgum die 9. Maji 1665. TUperrimis Tuis ex tempore, ideoque breviter respondeo, doleoque me gratissimo literarum Tuarum commercio diutiùs, nunc quidem, gravissima de causa frui non posse: ita ut Tibi ad tempus valedicere necesse habeam. Ratisbona nihil habeo praeter paucula haec, quibus Vir ille Eximius significat, se de rebus (e) Comitialibus necdum certi quid statuere potuisse, & prorsus quid esset sperandum nescire: cum nonnulli valdè confuse & artificiosè agant. Deus Tuis studiis adsit! Vale. Hamburgo in Marchiam die 16. Maji 1665. PRivari me tam jucundo & utili literarum Tuarum commercio & ego valdè doleo & molestè fero. Fateor enim me haec (f) studia & officia inter gratissima & utilissima publice privatimque ponere, iisque valde delectari. Utinam posset gravissimum illud (g) impedimentum removeri, ne Tibi obster tam bene & tanta cum sinceritatis & libertatis laude currenti! Harum enim utraque (b) Rerumpublicarum commoda maxime promovent. Ideò utramque aliàs pariter cum Viris Praestantissimis, & omni laudis genere Ornatissimis, per literas exerceo argumenti de Cometis amplissimi & illustrissimi occasione. Haec aliquando in fascem collecta, urgentibus Amicis, in lucem, volente Deo, proferentur. Erunt verò illic amicae confabulationes, ut voce Plaut & Gelli utar, & quales in conviviis iste haberi vult (b), sermones jucundi atque invitabiles, & cum quadam illecebra & voluptate utiles, eaque potissimum quae simul sint βιφιλῆ (vitae utilia) & delectent, sicut idem ex Varrone addit, Noct. Attic. l. 13. c. 11. Talia nempe erunt, qualia inter nos sociavi mus colloquia, à quibus aegrè abstrahor. Inerunt tamen operi & illa quae Philosophicam exercebunt industriam. Vale. Lutetiâ Parisiorum Hamburgum die 27. Martii 1665.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
