# Theatrum cometicum 29.5-3-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 29.5 to 29.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/29.5-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/29.5-3

Quomodo enim probari vel concedi potest, iridem tam in signum vindictae, quàm gratiae datam hominibus, aeneum serpentem tàm ad mortem, quàm ad vitam exaltatum in deserto, & Christum antitypum mundo à Deo tàm in exitium, quàm in salutem concessum vel missum esse? Distinguendum enim est inter usum & abusum rerum, aut saltem inter Dei voluntatem antecedentem & consequentem. De illa sola inter nos quaestio est, dum quaerimus, quid sibi Deus per ejusmodi signa velit, non quid & quantum abusui concesserit, & quam poenam contemtoribus signorum gratiae immissurus sit, aut quantam gratiam poenitentiam ad signa irae acturis facturus sit. Est autem inter illa differentia tanta quantum distat caelum à terra. Voluntas enim consequens noluntatis etiam est, quod de antecedenti dici nequit. Ideò puto Te identitatem significationis non positurum, & diversitatem potius tollendae contradictionis causa clarius indicaturum. Arbitrium Dei & hominum uno ore omnes asserunt brevissimis verbis: Astra non necessitant, quamvis inclinant. Sed de his satis. S. P. Voluntas consequens noluntatis etiam est. Ex. gr. quando Christus signum contradictionis & lapis offensionis dicitur aut est, id Deo quasi invito fit, & non tàm volente, quàm permittente, cum potius mali homines id velint, quod Deus non vult: prohibet enim scandalum & contradictionem istam, minatur poenam contradicentibus, quia id non vult. Quod verò Christus sit in resurrectionem, id Deus per se ac primariò & propriè vult & amat, & ut homines se erigant in Christo jubet, & irascitur quando iis Christus non est in resurrectionem. Estne hoc in signum lapsûs & resurrectionis dari eodem modo ex mente seu voluntate Dei? Sic iris atque aeneus serpens in signum gratiae tantùm dari sunt, in signum irae vel mortis non à Deo dati, sed ab nominibus per abusum transmutantur, Deo id nolente ac puniente, & quicquid hic Dei voluntatis accedit, nonnisi sapiens permissio ac directio est, non propriè voluntas. Clarius adhuc dicam, quae sit differentia.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
