# Theatrum cometicum 290.1-2-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 290.1 to 290.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/290.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/290.1-2

Vladislao ad Varnam caeso in Polonia frater Casimirus, at in Hungaria Vladislaus ille posthumus uno omnium Ordinum ore rex renunciatus, dato quinquenni puero rectore Joanne Hunniade Corvino (a), qui rei & paci publicae curandae totum se dederat, & Regem puerum à Friderico Imp. acriter repetebat. Eadem per omnia Georgii Podiebradii in Bohemia erant studia, cum hoc ipso anno, pariter ut Corvinus, apud Hungaros regni gubernator renunciatus esset. Tum verò & paulò post, Anno scilicet 1448. Christiam 1. cognomento Divitis Comitis Oldenburgensis, qui Theodorico felice antiquum genus a Witikindo illo Saxone (b) ducente, & Hedvigi Ducis Slesvicensis & Holsatiae AdolphVII. ortum itidem (c) ab eodem illo Witikindo trahentis filia cretus, mortuo Christophoro Palatino, Regi Daniae in foro & thoro successit. Atque is Serenissimi Danae & Norvegiae Regis Friderici III. gloriose & feliciter imperantis atavus fuit. Trennio abhinc illo ipso scil. anno (d), qui Cometam exhibuit, pactis inter Anglos & Gallus decem & octo mensium induciis, postquam paulùm refrixit bellum (e) exarsit amor Henricus enim VI. Rex Angliae Margaretham Renati Siciliae Regis ac Ducis Andegavensis filiam, in matrimonium accepit. Eodem anno Christophorus Rex Daniae Dorotheam Joannis 1. Electoris Brandenb. sociam thori & vitae esse voluit. Ludonicus verò Comes Palatinus Rheni & Elector, Ludovici illius Barbati filius, Margaetham Sabaudiae Ducis illius Amadaei, qui in Pontificem Max. ad Basileam electus ent, filiam, & anno illo memorato 1448. filium Philippum, Electorali dignitate nesimornatum ex ea suscepit. Inter haec An. 1446. (f) Wilhelmus Landgravius Thurgiae Dux Saxoniae connubio sibi Annam (Elifabetam Fabricius (g) vocat, sed haec (h) Casimiro Regi Pol. nupserat) Alberti Imp. septennio abhinc mortui filiam junxit. Pa verò inter Fridericum Imp. & Helverios, postero inter Wilhelmum illum & Fridericum Electorem Saxoniae, sequenti inter Anglos, incuriâ prius & fiduciâ sui, priusquam praelio victos & Scotos victores (a) composita. Laetam in Scotia horam temporum fuisse faciem Buchananus ostendit, multiplicem promens laetitiam de victoria, depace & de nuptiis Regis Jacobi cum Maria Arnoldi Ducis Geldriae filia celebratis illiu quae indicavimus, bella variâ fortunâ gesta pax excepit. Multa per id tempus hello paceque in Italia gesta, adeoque tristia & laeta Sabellicus [ multis prosequitur, qui bus immorari nolo. Propero enim ad alia.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
