# Theatrum cometicum 290.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 290.1 to 290.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/290.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/290.1

Magnus Comas laudatur: filiam Cunixmarrkin despondet. * Upsaliensibus inscriptam epistolum Heuisio Anctor commendat. TUpsaliensi demia prae sunt in Regium imamum ueris allaturam Auctur gratulatur. Toriri Cami tis Iu & pristina ergi Auctorem be ne volentum. Patriae multum juvare posses: jam autem non pauca specimina operis mei oculis lustrasti. Quacunque verò in re monitum me volueris, jure veri Amici uteris in eum qui obedire se esse paratum ait. Magno cum desiderio exspecto quid boni Clarissimus Rudbeckius ad Te attulerit. Velim enim scias & illi Viro, mihi de fama notissimo, dicas, illum Tibi, Te mihi, me verò pluribus spem quorundam singularium in hoc argumento Cometico, quae ideò illi ab ejus manu praestolantur, fecisse. Verùm tamen horum exspectatio cursum studii mei non sistet: quamvis cuperem, si per Vestra vota monitaque & publica commoda liceret, plusculum otium habere, quò mea ista in publicum proditura, non tanquam impetu quodam immaturo excussa, &, ut vides, deproperata, sed quasi à cogitante atque à generante, ut alicubi Suetonius loquitur, exarata compareant. Pleraque enim sine debita cura in chartam effunduntur: & tanta est laborum meorum irrequietorum multitudo, ut necesse habeam, etiam contrà Plantonicum monitum τοῦ πραττομένῳ ἐπεικολουθεῖν οὐ παρίργου μίρη: Coperi incumbere horis succisivis. ) Itaque vereor ne & πάρεργον ἀνάλωμα superfluum sumtum praeter putatas rationes) faciam, quod omnes prorsus rationum mearum circulos turbaret. Sed spero divinam misericordiam candoris mei bono publico consecrati rationem habituram, & Vos, tanti judicii tantaeque auctoritatis Viros, qui me in thea trum propellitis, favorem mihi apud spectatores conciliaturos, ne me oleum & operam perdidisse querar. Vale, Vir Nobilissime, Humanissime, Amicissi me, longum & prosperè. Holmiâ Hamburgum die 7. Julii Gregor. 1665. D amicos Ubsalienses, Schefferum inprimis, scribo frequenter, eosque ad hortari non desino, ut Rudbeckium promissorum admoneant. Postremum scripsi hosterno die: ultimasque tuas meis addidi. Responsi quicquid ad me perferetur, ejus tibi copiam confestim sum facturus. Rex ipse Ubsaliam sese es cursurum esse jam pridem minitatur, ut illa in civitate studiis bonarum artium sedulus aliquamdiu incumbat. Iter propositum morantur nuptiae splendidissimi Comitis Totii qui Erici Oxenstiernae τε μοκηρίτε, quem Virum ingenio Excellentissimum Regni Suecici Cancellarium ante hoc octennium vidimus, filiam propediem ducturus est domum. Desponsata est etiam Comiti Conixmarckio, illi, qui Orator à Svecis in Gallias destinatur, filia hujus Cancellarii per omnia Magni, qui nunc clavo rei Svecicae sedet adfixus, novennis puella.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
