Latin
290.5 to 290.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 290.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Christianum Hugenium super Cometa non esse abs te compellatum, miror. Vale Vir Nos bilissime. Hamburgo Holmiam die 11. Julii Juliani 1665. Uid de Clarissimo Rudbeckio factum est, quem nuper Holmiae fuisse Tequam quaesivisse ex domesticis Tuis intellexeras, nunc verò nullam ejus rei mentionem injicis? Falsusne ille rumor fuerit, vel quid tandem huic rei subsit, scie re ex Te aveo. *Qui si velis &conveniens ac consultum judices, inclusas ad Clarissimos illos Viros Rudbeckium &Fornelium mittes. Sperare quidem me ritò possum, Viros illos ab egregia eruditione &humanitate multum laudato veniam mihi daturos, quòd quietem vel certè alia graviora negotia eorum tur barim. Imò &grato animo accepturos meas hasce literas, ut in se ita &in re literariam propensi studii indices opinari &ominari liceat. Verum tamen hat in re judicio Tuo stare decrevi. Gratulor celeberrimae illi Academiae de tanto honere, quo eam Majestas Regia, studiis humanioribus imbuenda, beabit. Gra tam mihi rem fecisti porrò, quòd me de nuptiis Illustrissimi Comitis Tottii, fama meritorum inclyti Sueciae Senatoris, quem mihi faventem ante XVI. annos in Galliis, potissimùm verò in Pomerania ante octennium expertus sum: nec non de sponsalibus alterius Comitis Konigsmarckii reddideris certiorem.