# Theatrum cometicum 292.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 292.1 to 292.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/292.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/292.1

Tuae carissimae, cunctis verò bonis, utpote Musarum & libertatis domicilii commendatissimae, concordia & restituenda aequâ pace vota in intimis cordis penetralibus concepta apud Te exsolvere faciunt. De scriptis à Clarrissimo Rudbeokio adhuc editis, rogante Amico quopiam, velim me certiorem reddas. Vale, Vir Amicissime, & fave constanter. Holmiâ Hamburgum die 15. Julii Gregoriani 1665. ctavus dies nunc agitur, quòd ultimò Tecum agebam. Exin comparus runt binae abs Te 3 & 1 Junii mensis die exaratae, quas, uti omnes Tua habui profectò acceptissimas. Upsalienses me invito cunctari pergunt. Habus nudius tertius à Rudbeckio epistolam, quâ narrat sibi nolenti nuper hinc di grediendum fuisse, me frustrà domi meae quaesito, petitque copiam sibi quam primùm fieri Heveliani Prodromi. Schefferus postremis suis XXVII. Junii dis exaratis haec ad me: Serò Tuis litteris respondeo. Nempe eo tempore, quo tradebam tur mihi, Rudbeckius & Fornelius aberant, & quia ambo versabantur Holmia, spe rabam fore, ut Te convenirent ipsi, deque istis omnibus coram Tecum agerent. Nunc ait Rudbeckius, se quidem quaesivisse Te domi Tuae, sed non reperisse, mox cum navigin coactum abire, in quo nescio quas arbores peregrinas habebat collocatas. Fornelio litte ras tradidi, ut praecepisti. Ait nil ad eas posse reponere, nisi viso priùs Clarissimi Hevelii libello, quare ut mittatur sibi, ipsum esse Tecum acturum. Litteras illas ini terea servare, nisi planè remitti velis statim: quod nunciare poteris cum proximo tabellario. Rudbeckium & antè saepiùs, & nunc denuò admonui officii sui, monstratis Tuis litteris, sed praeter pollicitationes necdum quicquam potui extundere. Spero tamen operam daturum, ne de eo conquerendi justam tandem habeamus caussam. Haec ille. Quapropter ne in me moram esse Amici illi tam lenti caussarentur, misi nudius sextus Ubsaliam Hevelianum Prodromum, quem Auctor ipse munus ad me venire voluit. Rudbeckius Vir est egregiè doctus & sagax naturae indagator, sed mul tis curis distrahitur, ideo fieri vix potest, ut omni negotio & omnibus Amicorum votis plenè sufficiat.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
