Latin
292.5 to 292.8
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 292.5-2-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quo ad regna paterna dimisso, motus ille quievit, ita ut in posterum Caesar pacis artibus deditus ab Egnatio (i) tale meruerit elogium: Pacem tenore perpetuò annos quatuor ac quinquaginta (tot enim rerum potitus est) coluit, seu fatum id fuerit, quietiore Germania quàm multis retrò actis aetatibus, seu prudentia verius id Principis effecit. Ille verò nihil ab initio antiquius habuit, quàm tuendae pacis studio, tumultus qui oriebantur, sedare, &quae sunt reliqua, laetum subjectis &vicinis imperium ejus commendantia, Viris Principibus meritò boni publici studio imitanda. Anno 1453. Casimirus Rex Poloniae Elifabetham illam, cujus mentionem paulò ante feci, Alberti Imperatoris filiam uxorem duxit. Inter laeta temporis illius meritò ponenda est pax inter Fridericum Electorem Saxoniae &Wilhelmum fratrem ejus, hoc innatae generositati &pietati fraternae (k) plusquam monitis Consiliariorum confiso, ad fratrem hostili odio in se ardentem confugiente; tùm inter Albertum Electorem Brandenburg &Norinbergenses anno isto quo &Cometes apparuit &jubileus celebrarus est, composita. Quam dehinc quadriennio secuta est illa 25 annorum pax Italiae, adhuc armis domesticis &externis laceratae reddita, de qua sic Sabellicus (s: Italia diuturno fessa bello per haec in universum ferè pacata est, quarto &quinquagesimo supra millesimum &quadringentesimum salutis anno, ex quo Philippo, ob Cremonam renatum erat bellum, octavo cum Mortia, ob Mediolanenses socios, anno jam quinto exacto: caeterùm quia constans fama erat Alphonsum regem ab ejusmodi pace abhorrere, ex universa Italia missi sunt ad cum Legati [a] Bucholae, (4) Dec 3. lib. 8. initio. [. In Annal. Turc *Bonsim ibid. pag. 494. Fabric. Funce. Cuspin. Calvis. &c. Vid. Paralip. p. 329. Is. [a] Aeneas Sylv. Europ. c. 32. [c] Cunf. Bunt. ad 1432. l. In Frid. p. 1406. orantes, ut quam Veneti &Sfortia suo &sociorum nomine sanxissent pacem, ratam haberet. Probavit rex tandem quae acta essent, tenuit tamen ut sibi bellum deinceps integrum esset cum Genuensibus, quia sibi tributum non redderent. Fuit inde Cisalpinae Gallia, quae Longobardia nunc est, status usque ad Ferrariense bellum omnis ferè bellici motûs expers.