Latin
293
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 293-2
Unproofread scanNot analysed yet
eventuum non oblitus. Cromerus &Christianis laetum eum clade Turcica &turpi fuga Mahometis indicat. Duos expresse Cometas (quos à Keckermanno in ann. 1416. relatos vidimus) describit Funccius &Calvisius. Idemque prudenter ex Keplero Ricciolius colligit. Nam ex memorabilibus Saxoniae à Fabricio adnotatis, Cometen in annum proximum referendum esse videtur, utpote qui m. Junio apparuerit, &integrum mensem durarit. Verumtamen, ut Eckstormius &Rockenbachius aliique docent, anno sequenti alius Cometa assignandus est, ad quem pariter ab Eckstormio mors Vladislai Hungariae &Bohemiae Regis refertur. Quin &idem apparitionis mensis eademque duratio ei tribuitur. Ita non caret horum quoque Cometarum historia difficultate. Nos quae maximè verò convenire videntur, liberè sequimur. Cauda hujus Cometae praelonga erat. Sexaginta enim gradus complesse Ricciolius F ex Pontano affirmat. Quod ad eventus Cometae attinet, isti unius anni, anno proximo suum exhibituro Cometen, non vulgare vicissitudinis rerum &tristium laetorumque misturae praebent documentum. Richardus enim Dux Eboracensis victo† Almag. l. 8. scil. 1. c. 4. N. VII. riam Pp) riam obtinuit, &Regem Angliae Henricum VI. cum multis Proceribus cepit.