Latin
295
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 295-2
Unproofread scanNot analysed yet
patris successione ad eum devolutum erat) cessisse, &Vladislaum Hunniadem trucidato Ulrico solum vertisse dicit. Quâ etiam occasione moneo in Doctissimo Ricciolo (b), qui Anno 1456. Cometam morti Ladislai Poloniae Regis praefulsisse ait, Bohemiae (ut &Hungariae) Regem, ipso Ricciolo docente, intelligendum esse. Nec illud praetereundum hunc Vladislaum Sponsum cum Vladislao Hunniade à Serre in vita Caroli VII. confundi. Nec illud tandem, quod apud Sabellicum (i) rursus inveneram, omni ex parte turbatum &tenebras orbi Historico offundens, praeterire, quin luce veritatis dispelleretur, potui. Qua de re vide T. 1. in Communicat. Blumiana epistolam die 18. Julii Juliani 1666. scriptam. (c) Bonsin, dec. 3. l. 8. pag. 521. (d) Ibid. pag. 522. e) Bonsin, dec. 3. CCCXXVI. Anno Christi 1458. Cometa mense Julio in signo Tauri apparuit, Hispanis multa mala portendens. Calixtus Pontifex mortuus est. Casimirus Rex Poloniae Pruthenis bellum infert, Mariaeburgumque arcem munitissimam ordinis Teutonici occupat. Terra motus maximi &turbines ventorum, unà cum caritate annonae hoc anno orti sunt. Rockenbachius. Egregium Gregium hic annus cum proximis circa se duobus vicissitudinis rerum humanaErum exhibet nobis exemplum.