Latin
295.5 to 295.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 295.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si imperfectè incertitudo &correctè è censu Latinarum (puras &idonea auctoritate pro batas intelligo) vocum expungit, ille Varro, Donatus, Aristarchus Priscianusque simul noster, id certè argumento est, multa in communi Latini sermonis usu dari imperfecta, plura incerta, plurimâ indigere correctione. Industria enim &accurata Vossii auctoritas hîc plurimùm valet. Nempe hoc Viro ut Grotio, totquè aliis Magnis Viris (quos inter Patrem Tuum consentiens fama posuit) &quos laude dignissimos Musa vetat mori, velut deposito caeli egregio, jure gloriatur Batavia mater. Quotusquisque verò est qui norit &vitet quae opere imperfecto hic acta pro perfectis habentur, tùm incertum antiquitatis &non dicam puritatis linguae Latinae (quod, ut &alia, in se ipso toties corrigit Magister ille Incomparabilis) sed puri linguae Latinae usus, quò scilicet emendatè loquatur. *Scio Vossium laborare apud quosdam iniquos alienorum meritorum judices ex invidia, &incurrere aerem illorum censuram. qui Scio itidem nos vitae non Scholae debere discere, ut monet Seneca epist. 106. &alibi, epist. scilicet 88. Stoico supercilio despicit liberalia studia, &quidem primo loco, Grammaticorum, quorum occupationes, syllabarum enarratio, &verborum diligentia, &alia quae nosti: quae scilicet ad virtutem non sternunt viam, non ducunt, non prosunt. Ideo infrà ait, quod hîc tacere nequeo Magno impendio temporum, magna alienarum aurium molestia laudatio haec constat. O hominem litteratum! Simus hoc titulo rusticiore contenti. O Virum bonum!