# Theatrum cometicum 295

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 295. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/295
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/295

Rex perfidiae turpitudinem, infamiam perjurii, violatae fidei & execrabilis inconstantiae crimen subivit: illi crudelitatis, invidiae ac iniquitatis perpetuam sibi notam inussere. Hinc intercipiendae regis vitae qui annium non circumegit, ansam fata sumpsere: qui autem adolescentis probitatem malis consiliis coinquinarunt, paenas non immeritas dedere. Haec quidem tunc ille. At infra (e): Mortem, inquit, tanti Principis signa quoque nonnulla prodidere. Superiore anno Cometes, quem nigrum appellant, Junio mense, vigesimo gradu Piscium suspectus, triginta circiter diebus varia mortalium animos formidine exercuit. Ita & Dubravius (f) Regis ingressum in urbem Pragensem ad celebrandas nuptias memorans, Nicolaus quidam (inquit) ex eorum numero, qui pronunciandi scientiam ex decretis astrorum profitentur, malè faustum ingressum planèque stellae crinitae regibus horrendae, quae eodem anno apparuit, congruentem pronuntiavit, quale vaticinium apud paucos curam, apud reliquos risum, velut vanitate plenutis excitavit. Ego quidem haec & alia portenta non temno, illa tamen vitiorum eis praefero, & omnibus, Principibus praesertim, quorum exempli maxima in utramque partem vis est, fugienda esse judico. Cometa nempe nil nisi bona nobis, si boni essemus, praenunciaret, at cum boni, & quidem comparatè tantum ad homines nequam, & mali simus, bona & mala ex ratione justitiae & aequitatis praenunciat, haec non praenuntiaturus, nisi improbitate illa mereremur. Nam si vel voluptario vati credimus: Rarò antecedentem scelestum Deseruit pede poena claudo. Unum moneo antequam hinc ulterius abeam, falsum esse Sabellicum (g), qui huic Vladistio caeso ad Varnam, aemulo Vladislao regnum Bohemiae (illud enim à morte

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
