# Theatrum cometicum 299.1-2-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 299.1 to 299.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/299.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/299.1-2

Turcorum potentia per haec tempora magis magisque grassans & imperia imperiis, regna regnis accumulans nostris peccatis tùm discordiâ, inertiâ aliisque vitus crevit, & adhuc stat. CCCXXX. & CCCXXXI. Anno Christi 1468. duo Cometae apparuerunt, unus post alterum, qui multa mala portenderunt, ut bella, famem, pestem, siccitatem, inundationem, quae omnia postea evenerunt. Et siccitas quidem tanta fuit, ut immensa murium multitudo orta fuerit, qui consumtis frugibus in horreis, etiam in agris eas depascebantur. Chron. Pol. Anno Christi 1468. Per eos dies quibus Gedani & Marieburgi commoratus est (Rex Casimirus) Cometes inter Orientem, Occasum & Septentrionem 15. diebus apparuit. Quo extincto statim alter illustrior totidem etiam diebus ad Occasum visus est, insignium malorum mortalibus impendentium prodigia. Et sanè permultùm sanguinis humani hoc anno profusum est in Inferiore Germania, cum Carolus Dux Burgundionum Leodienses, qui Exdominum suum Episcopum Caroli sororis filium ceperant & in vincula conjecerant, pugnasset, amissisque in oppugnatione 40. millia hominum urbem eam penitus excidisset, & solo aequasset. Plurimis autem in locis maximae inundationes aquarum magnam annonae caritatem effecerunt. Comer. l. 27. p. 604. YPse tamen Cromerus in sequenti res Casimiro, Masoviâ adjudicatâ, Stephano PaIlatino Valachiae, & Henrico Plavenio Ordinis Teutonici Magistro in fidem accepto, Vladissao Casimiri filio regno Bohemiae delato, & alias prosperè cessisse scribit. Nullus, quod sciam, auctorum Cometas hos annotavit. In Chronicis tamen nostris sic annotatos, & ab illo Cometa anni 1472. distinctos inveni. Bella, quae famem, famesque quae pestem mortalibus affert, catenata mala vitio hominum non Cometarum oriuntur, quod saepè ostendimus. Siccitatis, quae etiam annonae caritatem, famem & pestem afferre solet, paulò alia est ratio. Cometae enim si sint aërei, vel saltem aërem nostrum trajicientes, possunt aliquid ad siccitates vel tempestates conferre, praesertim si crebro & plures appareant, ut ipse Aristoteles vult. Laeta Cometas hos secuta proximè vidimus, quae re ita ferente uno fasce, quod dicitur, complecti visum est. Hic tamen de bello & pace pauca dicemus. Bella ex moribus imperantium vel parentium pravis (in quorum libertatem quid juris habeat Cometa?) oriri omnes equidem cordati auctores uno animo & ore pronunciant. Videantur tamen de bellis hac tempestate gestis in Bohemia Dubravius l. 30. p. 249. in Anglia Polydorus l. 23. p. 516, 517. in Hungaria Bonfinius dec. 3. l. 10. p. 557, 558, 559. dec. 4.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
