# Theatrum cometicum 299.1-5

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 299.1 to 299.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/299.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/299.1

Rationarium familiarium epistolarum nostrarum cum à me habeas cum cura factum, fac ut sciam, quaenam ex meis in manus non pervenerint Tuas, quò hanc jacturam ex meis scriniis Tibi resarciam. Fateor enim in more positum mihi esse meas ad Te & alios Amicos familiares epistolas extemporali, ut semper, rebus ita ferentibus scriptione protrusas Scribae ad capiendum earum exemplum tradere, praesertim quae operi noto inserendae sunt. Illustrissimâ & amplissimâ non minùs dignatione, quàm eruditione & morum probitate Praecellenti Viro Domino Rautensteinio, quae de eo ad me scripsisti, misi grata ei, tanquam amicae Tuae in cum voluntatis aperta testimonia, citrà ambitionis periculum futura. Ne dubita gratum ei & inposterum fore, quicquid à Tua tàm amica manu in eum provenerit. Vir est profectò omni ex parte egregius, & omnium bonorum benevolentiâ & observantiâ undiquè dignus. Quod Te eximio, ut par est, studio & cultu prosequatur, & quam ob caussam Te adhuc non compellarit, ex iis quae ad Te antehac misi, nuperis praecipuè, nosti. Upsaliensi civitati (ut me ad publica vertam) iterum iterumque praesentiam Regiam gratulor. Maximum enim ei haec afferet decus, cùm eadem Regis quae Musarum, futura sit sedes. Illud verò Regium prorsus erat afflictis & tanto sub infortunii, a quo ignis & aqua in perniciem & jacturam eorum conspiraverat, pondere laborantibus subvenire, imo promtissimâ ope succurrere. Non dubium quin tàm insigni beneficio accepte gratiam, quam pro eo referre parem non possint, debitam habituros, & beneficentissimum Regem suum bonarum artium viam ingredientem votis prosecuturos semperque comitaturos. Voracia illa incendia damnis, quae immensae flu viorum exundationes afferre solent an sint atrociora, non immeritò dubites. Illa enim omnia quidem omnibus auferunt, quae flammarum vi resistere vel subtrahi nequeunt, nec quidquam eorum alteri dant dominio: sed justâ aquae copiâ extingui possunt. Ista multa quidem ex ablatis in aliena transferunt jura, sed nulla ignis copiâ vel virtute coërceri possunt. Utraquè igitur votis tùm à nobis met tùm ab aliis amolienda sunt. Gravissimum & illud est pestis malum, aëris infecti ac tam inevitabili quàm non adspectabili vi fortissimos & cautissimos quosque perimentis vitium. Hoc peste piscium vel pecudum alitumvè aliquando praenunciari fert experientia. Sed absit omen, illudque Deus prohibeat, qui saepius minatur tristia, ut his admoniti mortales paratae in justa supplicia vin dictae humili prece & seriâ poenitentiâ recti viam ingrediente occurrant.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
