Latin
299.5 to 299.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 299.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
l. 1. pag. 565. &seqq. tùm verò quod ad hunc annum maximè spectat, de bello adversus Georgium Regem Bohemiae à Maximiliano Rege Hungariae genero haereseos praetextu, Pontificis jussu gesto vide p. 572 &seqq. &l. 2. initio; denique pag. 578, 579, 580. Atque hic cordata vox Georgii legitur: Siccine, inquit, mecum agis fili? patrem hostiliter insequeris, &sub orthodoxae fidei praetextu me regno spoliare contendis? Non religio, sed ambitio: non divina charitas, sed imperandi libido te furentem trahit: Videantur similia &in Gallia: Serres in vita Ludovici II. ad Leodium, Trithemius Chron. Sponheim. ad annum hunc 1468. ut alios taceam. Hoc verò anno pacem inter Leodienses, (mox tamen malo suo rebellaturos) &Episcopum eorum, inter Gallum &Burgundum factam idem Trithemius memorat. Pax ista Gallica tunc Philippi Cominaei singulari industria Peronnae conventa, illam geminam, quae ad Atrebates &Carentonum inita praecesserat, confirmavit, ut Serres testatur. Eodem anno pax in Hispania, restituto rege Henrico, &in Pomerania sancita est, ut Calvisius notat.