# Theatrum cometicum 299.5-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 299.5 to 299.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/299.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/299.5

l. 1. pag. 565. & seqq. tùm verò quod ad hunc annum maximè spectat, de bello adversus Georgium Regem Bohemiae à Maximiliano Rege Hungariae genero haereseos praetextu, Pontificis jussu gesto vide p. 572 & seqq. & l. 2. initio; denique pag. 578, 579, 580. Atque hic cordata vox Georgii legitur: Siccine, inquit, mecum agis fili? patrem hostiliter insequeris, & sub orthodoxae fidei praetextu me regno spoliare contendis? Non religio, sed ambitio: non divina charitas, sed imperandi libido te furentem trahit: Videantur similia & in Gallia: Serres in vita Ludovici II. ad Leodium, Trithemius Chron. Sponheim. ad annum hunc 1468. ut alios taceam. Hoc verò anno pacem inter Leodienses, (mox tamen malo suo rebellaturos) & Episcopum eorum, inter Gallum & Burgundum factam idem Trithemius memorat. Pax ista Gallica tunc Philippi Cominaei singulari industria Peronnae conventa, illam geminam, quae ad Atrebates & Carentonum inita praecesserat, confirmavit, ut Serres testatur. Eodem anno pax in Hispania, restituto rege Henrico, & in Pomerania sancita est, ut Calvisius notat.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
