# Theatrum cometicum 299.6-8

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 299.6 to 299.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/299.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/299.6

Utinam Angli nominis & vinculi fraterni (quod apud Christianos sacro sanctum sit oportet) memores, id nunc exemplo comprobent & commendent peste magis magisque saeviente graviter moniti! Esset hoc & illi ipsi genti, quae multos, ut non tantùm publica fama, sed & prudentium judicium fert, ad res novandas & seditiones movendas pronos habet, non tantùm Vestris & Christiani orbis rebus commodum. Habent certè magis efficacia belli & pestis incommodorum monita, quàm ullius Cometae esse possunt. Quid verò sibi volunt * illa prodigia de quibus Gotthoburgo scribitur, de cadente è nubibus tela & pluvia ignea sulphurea? Vale & mihi favere perge. Holmiâ Hamburgum die 3. Augusti Gregor. 1663. SIgnificabam, si recordor, proximè, Rudbeckianae epistolae partem nonnullam, sive potiùs exordium, ad me tandem pervenisse. Ex illo etsi reliquum epistolae appariturum ante profectionem tabellarum hodierni eram auguratus, quod sie sperare me Schefferus jussisset; video tamen invitus, superventu haud dubie inopino Regis, distractum Rudbeckium in suggerendis quae restabant mittenda, plus aequo cunctari ac moras nectere. Hanc ob rem quae in promtu erant mittenda Epistolarum indicultus conducit, Exempla carum servari juvat. Rautenstrinianis merit debitum testimomitem datur. Regia praec sentia Arademiae, liberalitar egenus maximo est IMETU Calamitas tila sollaGrariam Bonefactori habe si referre non liceat. Damma illa tat in ceratio, Et exundatione, Eanta omnibus precare, Deo monente mimante seriam paenitentiam ageChristianorum frateritas sacrosancta asta. Anglia nultos rerum noavidos fovet. Cometae & slagelli Dei officti nos admunt, * Prodigia in Suecia visa.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
