# Theatrum cometicum 3.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 3.1 to 3.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/3.1

Ego tantum abest, ut cum Democrito aliisque res humanas casu ferri dixerim, ut potius Damasceni, Tanneri, Ambrosii, Rhodii, Arriagae, Moestlini, Oviedi, Rothmanni, Fromondi, Restae, Cabaei aliorumque sententiam, quae fert Cometas certo tempore jussu divino ad significanda tristia fieri, diversam formam à Deo accipere, & ab Angelis dirigi, tanquam piam laudaverim. Quod cum ita sit, hîc quoque, ut aliàs semper, nil temerè, sed propter certum quendam finem fieri statuo. Finem illum in apparitione Cometarum esse bona bonis, mala malis portendendo, omnes Concionatoris, sive praeconis caelestis & fidelis Consiliarii loco, officii admonere, semper credidi. Hoc non aliud respondero, si quis me roget; Est aliquid quò tendis & in quod dirigis arcum? Verba Jeremiae Prophetae meritò ad hoc quoque argumentum ut arbitror, transtuli. Nam si ordinaria caeli signa, longè maxima sidera, sanè & ista quae extra ordinem eveniunt, ac magnitudine & viribus, quod multi fatentur, Soli & aliis Planetis cedunt, & non diu durant, phoenomena vel ab iis metuere nobis, vel etiam ea colere gentium ritu non debemus. Atqui & Cometa Romae, Plinio * teste, pro numine cultus: aliis verò ipse malus genius esse putatur. Illud religioni, hoc libertati & dignitati Christianae maximè adversa tur. Bonos saltim comparatè, & hos vel illos semper fuisse, quibus Cometae bona, sicut malis mala portenderint, aequitati conveniens judicio. Malos suis & alienis malis superstites saepissimè iis, quos secuta Cometarum apparitionem mala obruerint, deteriores fuisse concedo. Cur autem Deus hos quidem tollat, illos tolleret, ad Philosophum proprie non pertinet, nisi tamen cum Plutarcho & Seneca hîc philosophari placeat. Quod tibi ultrò largior, imò vero te ad illius Commentarium de his qui serò à numine puniuntur, & hujus libellum de providentia aliosque hujus generis remitto. Antè omnia haec ex sacris Oraculis depromta hic cogita, Deum nolle mortem peccatoris, sed velle ut ad frugem redeat, & vivat, μακρόθυμον, quasi Longanimem dixeris, esse, conversionem ejus exspectare, ad extremum contumaciam poenitere nesciam graviori supplicio punire: bonos interim vel gravioribus malis subducere, vel in hac vita, aeternâ illâ donandos, castigare, & alia pluria quae nosti. Non semper bona esse, quae laeta vocamus, verum est, certum est, in confesso est. Sed &, non semper mala esse, quae tristia sunt. Tam hoc quàm illud ars, ut in Scholis loquuntur, certo respectu & tempore verum est. Pharaonem ex se malum divina bonitas corrupit.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
