# Theatrum cometicum 30-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETZKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/30-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/30-2

Votum Christinarum apparente Co metas. Motus bellici, praesertim domestici, sunt tempoMedli. fabros esse docent antiqui, & ex recentioribus Verulamius. Dominos autem ejus nos esse volunt Stoici. Quorum scita, scita quidem sunt, & in speciem gloriosa: reipsa non omnibus arrident, aut ab omnibus praestari possunt. Graecam linguam, ut alias cultiores semper amavi. Doleo autem, quòd plagosi Orbilu me puerum perversa methodo ab ista absterruêre penè, dum omnia simul me discere volebant. Quo effecerunt, ut Graeca & Hebraea adspernarer, quae tamen & plura alia melius comprehendere potuissem, si tempestive, modestè & ritè fuissent inculcata. Delatus dein à studiis ad Aulas (nam vix 20. annorum in Livoniam ope & voluntate Patrui mei Henrici à Rautenstein, Dominii Wendensis, tunc Supremi Praefecti vel Capitanei, ad servitia Domini Oxensternii Anno 1644. veni) ut sunt adolescentes, alia tractavi.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
